Latin
2.1 to 2.9
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 2.1-9
Not analysed yet
Hildebrandus autem non solum aecclesiae conturbavit pacem, sed etiam aecclesiasticam scidit unitatem, et unice fidei vestem inconsutilem: dum caesarem et episcopos communicantes caesari absque iuditiario ordine excommunicabat, et tercio gradu communicantes eis ab excommunicatione nova pietate excipiebat: quos buiusmodi artibus et regi subducere et sibi allicere festinabat. Dicant nunc Hildebrandi discipuli, quibus commentis, quibus coloribus deaurare possint, quod ipse Hildebrandus in sinodo generali heretica predicavit, predicando excommunicatis communicare consensit, predicata scripsit, predicatione et scriptis alteram catholicorum, alteram excommunicatorum aecclesiam faciens, unitatem scidit et scripta per orbem terrarum disseminavit; predicando, scribendo, scripta disseminando se ipsum hereticum manifestavit, et ore proprio, et confessione hereseos non extorta, divino urgente iuditio, condempnavit, dum vulgus erroneum sanctum estimaret et apostolis exaequaret spiritum tanti erroris, cum etiam prudentiores eius laqueis caperentur et inducerentur in temptacionem, si fieri posset, etiam electi. Mentimur, nisi tredecim cardinales sapientiores et religiosiores, ipse archidiaconus et ipse primicerius, et multi alii Lateranensium clericorum, quorum iuditio ex privilegio sanetae sedis totus subiacet mundus, apostasiam eius intolerabilem perpendentes, ab eius communione recesserunt. Dicant, oramus, Hildebrandi discipuli, qua presumptione magister eorum unitatem aecclesiae in duas vel plures partes divisit? Si enim cesarem iniuste et absque iuditiario ordine dampnavit, se ipsum potius ab aecclesia separavit. Si vero iuste excommunicationis gladium in caesarem vel episcopos communicantes caesari exeruit, quare communicantes ipsis episcopis tercio gradu per scripturam excipiendo absolvit? Numquid etiam unius diei infans ab excommunicatis conceditur aliqua necessitate baptizari, vel ab excommunicatis baptizatus et continuo mortuus, creditur salvari? Equidem sacer Calcedonensis canon predicat apud hereticos non posse ad salutem baptizari, et dampnat eos, qui parvulos extra aecclesiam baptizandos obtulerint. Quid proprie de parvulis aput excommunicatos baptizatis beatus Augustinus scribat Bonefacio episcopo, in serie eiusdem ȩpistolae facile et lucide potest repperiri.