Latin
10.12 to 10.22
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.12-22
Not analysed yet
Item Nicenum concilium: Similiter nec summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa detur sententia, nec ullum iudicium nisi ordinabiliter habitum teneatur. Item: Omnes, qui adversus patres armantur, infames esse censemus, neque eos, qui cum inimicis morantur, ad accusationem vel ad testimonium recipiendos. Item: Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum, suis expoliatum rebus aut a sede pulsum, excommunicare aut iudicare presumat, quia non est privilegium, quo spoliari possit iam nudatus. Pari tenore decernimus non credi accusatori, qui absente adversario causam suggesserit ante utriusque partis discussionem, nec accusatores vel testes suscipi, qui non sunt idonei. Item: Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant dampnationis, apostolica freti auctoritate, quam aut reum se ipsum confiteatur aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur . Irritam esse iniustam episcoporum dampnationem, idcirco a sinodo retractandam ,ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis. Placuit, semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur, nam fides omnes actus hominis precedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant. In his Omnibus ,Hildebrande, Nicenos canones conculcasti. Publicos inimicos caesaris ad accusationem ipsius absentis admisisti, neque sponte confessum neque legitime convictum excommunicare presumpsisti. Sed quam iuste excommunicatores Dominus revelavit, qui ex ore tuo, ex verbis tuae excommunicationis te fidem catholicam ignorare absque dubio ostendisti et non solum dubium in fide, sed penitus infidelem demonstrasti, dum caesarem et episcopos communicantes caesari excommunicare presumeres et communicantes eis ab excommunicatione exciperes, cum etiam parvulus nondum natus, si subito nascatur ,sicut ait beatus Augustinus in epistola ad Auxilium, etiam in periculo mortis non possit ad salutem ab excommunicatis baptizari. Et ut error tuus evidentior esset, errorem secundi Anastasii et decretum eius renovasti, quo simulavit non esse lesos baptizatos et ordinatos a iam dampnato et publicę excommunicato Acatio, pro quo ipse Anastasius ab aecclesia Romana prius dampnatus et postmodum divino nutu est percussus .