Latin
10.23 to 10.29
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.23-29
Not analysed yet
Quomodo igitur in quemquam iudicium ferre potuisti, qui in sinodo te a fide catholica errare luce clarius ostendisti et, senatoribus sanctae sedis te frustra revocantibus ,inrevocabilis permansisti et aures tuas, ne legem Dei audires, divinitus induratus opturasti? Cum ergo in sinodo contra fidem catholicam publice insanires, iure Romana aecclesia illud verbum Domini ex euangelio tibi intendit: Ex ore tuo te iudico, serve nequam. Magis enim hereticum facit defensio erroris, quam ipse error, si non defenderis . Non declines, inquit psalmista, cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Recognitio enim et humilis confessio peccati veniam parit, defensio vero et pertinatia in diabolicam temptacionem inducit. Hinc est, quod patres sancti, cum Arrii errorem dampnarent, ipsum Arrium primum non dampnaverunt ; sed quia inrevocabiliter erravit, divino nutu cum errore suo percussus interiit. Tu quoque, postquam inrevocabiliter errasti, a patribus Romanae aecclesiae deseri meruisti, a quibus papa Clemens postmodum canonicę invitatus et electus non apostolici pontificis, sed heretici et fidei catholicae proditoris supplantator accessit; sicut plenius invenitur in libro, quem transscripsimus de Romanae aecclesiae gestis.