Latin
12
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 12
Not analysed yet
Alexandro igitur sub miserabili iugo Hildebrandi quodam vespere defuncto, eadem hora Hildebrandus a suis militibus sine assensu cleri et populi est intronizatus, timens, ne alius per moram eligeretur. In cuius electione nullus cardinalium subscripsit. Ad quem cum veniret abbas Cassinensis, ait ipse Hildebrandus: 'Frater, nimium tardasti '. Respondit abbas: 'Et tu, Hildebrande, nimium festinasti, qui nondum sepulto domino tuo papa, sedem apostolicam contra canones usurpasti'. Hoc modo intronizatus Hildebrandus, qualiter vixerit, qualiter a se cardinales, qui testes vitae et doctrinae eius esse debuerant, removerit, quam miserabiliter aecclesiam vexaverit, quantis heresibus mundum corruperit, quanta periuria, quam immensas perdiciones consecraverit, vix a multis describi potest. Clamat tamen altius sanguis christianorum, eo auctore, eo incentore miserabiliter effusus. III.