Latin
1
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 1
Not analysed yet
Hoc est decretum Hildebrandi, in quo a doctrina et fide catholica erravit, sicut ex subsequentibus auctoritatibus ei oppositis declaratur. Gregorius papa Romanae synodo presidens dixit: Nos sanctorum predecessorum nostrorum statuta tenentes, hos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus et, ne sibi fidelitatem observent, omnibus modis prohibemus. Item: Et quoniam multos, peccatis nostris exigentibus, pro causa excommunicationis perire cotidie cernimus, partim ignorantia, partim etiam nimia simplicitate, partim timore, partim etiam necessitate, devicti misericordia, anathematis sententiam ad tempus ,prout possumus, temperamus oportune. Apostolica itaque auctoritate ab anathematis vinculo hos subtrahimus, videlicet uxores, liberos, servos, ancillas seu mancipia, necnon rusticos et servientes et omnes alias, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur, et illos, qui ignoranter excommunicatis communicant, seu illos, qui communicant cum eis, qui communicant excommunicatis. Quicunque autem aut arator sive peregrinus aut viator in terram excommunicatorum devenerit, ubi non possit emere, et non habet unde emat, ab excommunicatis accipiendi licentiam damus, et si quis excommunicatis non pro sustentacione superbiae, sed humanitatis causa aliquid dare voluerit, non prohibemus.