Latin
14
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 14
Not analysed yet
Hildebrandus, Turbanus, Anselmus, Deusdedit: Romanus pontifex absque dubio sanctus est, si canonice electus fuerit. Hildebrandus in epistola ad Herimannum episcopum, cuius initium est: 'Quod ad perferendos labores': Quod de apostolica sede prelibavimus, in decretis beati Simmachi pape, licet experimento sciamus, sic connectitur : 'Beatus Petrus perhennem meritorum dotem cum hereditate innocentie misit ad posteros. Quod illi concessum est pro actuum lucę, ad istos pertinet, quos par conversationis splendor illuminat. Quis enim sanctum dubitet esse, quem apex tantae dignitatis adtollit? In quo, si desunt bona adquisita per meritum, sufficiunt quae a loci decessore prestantur. Aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut, qui eriguntur ,illustret. In eadem: Quod si ad apostolicam sedem, in qua rite ordinati meritis beati Petri apostoli meliores efficiuntur, qui Deum timent coacti cum magno timore veniunt, ad regni solium cum quanto timore ac tremore accedendum est, in quo etiam boni et humiles, sicut in Saul et David cognoscitur, deteriores fiunt?