Latin
15
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 15
Not analysed yet
Titulus iste Hildebrandum et discipulos eius scripturarum perversores manifeste detegit. Ex toto enim est contrarius eidem capitulo, cui ab Hildebrando et discipulis eius preponitur; et unde ab Hildebrando falsa interpretacione falso confirmatur, inde potius fideli expositione et titulus et auctores tituli destruuntur. Quomodo autem fideliter exponere potuerunt, qui verba Ennodii episcopi decretum Simachi esse dixerunt ,qui etiam vim verborum vel capere non potuerunt vel ultro perverterunt? Verbum enim 'illustrat', quae Ennodius posuit pro 'manifestat', isti violenter ad errorem suum intorquentes posuerunt pro 'sanctificat'. Dignitates, inquit Boetius, improbis collate non solum non faciunt dignos, sed etiam illustrant nequiciam illorum. Nos autera fideliter interpretantes cum Ennodio dicimus; quia absque dubio Simachus sanctus erat, quem apex dignitatis illius adtollebat et predicabat, que malos deicere et illustrare, id est in lucem ponere, id est manifestare, meritis Petri non cessat. Quod autem Ennodius de sanctitate Symachi bene sedentis personaliter asseruit, hoc ipsum perversitas quorundam ad omnem canonice electum violenter intorsit, cum Deus ipse et aecclesia Anastasium et Liberium summos pontifices canonice electos postmodum, exigentibus eorum erroribus, dampnaverint, cum sub veteri testamento Hely summus pontifex de libro vitae, teste beato Symacho, deleri meruerit, cum Iudas a domino electus de numero XII perierit, cum angelum apostatam, prius a Deo coeli honore pre aliis donatus, postmodum ad inferos subsequens elatio dampnaverit. Oportuit autem fidelis Ennodii verba fidelia fideliter exponi, ne interpretacione infideli falso estimaretur contrarius preceptis et exemplis novi et veteris testamenti, quibus dampnatur propheta qui de corde suo prophetaverit.