Latin
2
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 2
Not analysed yet
Dominus per Ezechielem huiusmodi errores dampnavit, sicut manifestum est ex verbis ipsius Ezechielis dicentis: Et factum est verbum Domini ad me dicens: Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babilonis Ierusalem et assumet regem et principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babilonem. Et tollet de semine regni ferietque cum eo fedus et accipiet ab eo iusiurandum ,sed et fortes terrae tollet, ut sit regnum humile et non elevetur, sed custodiat pactum eius et servet illud. Qui recedens ab eo misit nuntios ad Egiptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit hoc? et qui solvit pactum, numquid effugiet? Vivo ego, dicit dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babilonis morietur. Et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao prelium; in iactu aggeris et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. Spreverat enim iuramentum et solverat fedus; et ecce dedit manum suam. Et cum omnia haec fecerit, non effugiet. Heronimus libro quinto super Ezechielem hunc locum exponens, ait: Hoc est enigma, haec est parabola, quod sub duabus aquilis et vinea duos reges Babilonis et Egipti scriptura monstraret, et regem Sedechiam, qui contra iusiurandum, deserta amicitia Nabuchodonosor, se ad regem Egiptium transtulit. 'Feriet', inquit, 'cum eo fedus et accipiet ab eo iusiurandum, ut custodiat pactum eius et servet illud'. 'Qui dissolvit', ait, 'pactum, numquid effugiet?' Ex quo discimus etiam inter hostes servandam fidem et non considerandum, cui, sed per quem iuraveris. Multo enim fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus est, te, qui per occasionem divine maiestatis hosti tuo, immo iam amico, es molitus insidias. 'Quoniam', inquit, 'in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babilonis morietur'. Legimus enim Sedechiam captum ductum esse in Eblatha, ibique, interfectis filiis, excecatum et instar fere clausum in cavea translatum in Babilonem. Unde et scriptura, cum videatur sibi esse contraria, tamen in utroque verissima est. Dictum enim erat ad Sedechiam: 'Et intrabis Babilonem et non videbis eam'. Intravit enim, quia ductus est Babilonem, et non vidit, quia fuerat excecatus.