Latin
2.10 to 2.20
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 2.10-20
Not analysed yet
Repperitur et hoc ipsum in ȩpistola beati Gregorii, quam pro parvulis sollicitus, episcopis Longobardiae misit. Repperitur etiam multipliciter in campis sacrae scripturae latis et spaciosis. Gloriosus autem Hildebrandus et pedissequus eius Turbanus, nova potestate solventes decreta Calcedonensis concilii, non solum verbis, sed et scriptis publicis consenserunt extra aecclesiam communicare et baptizari: quam caeci essent, quam heretici, scriptis propriis deprehensi. Pro nefas, hii presumpserunt de aecclesia iudicare, qui nusquam reperiuntur non errasse, quibus etiam ipsa veritas reputatur in mendacium, quam solo fallendi studio verbis et scriptis suis, ne venena erroris eorum perciperentur, quasi mel veneficorum more admiscuerunt. Mendatium enim est, ut beatus Augustinus ait, omnis enuntiacio prolata intentione fallendi. Uterque autem, Hildebrandus scilicet et Turbanus, in heresim Liberii recidit, qui, postquam publice communicavit excommunicatis, duas aecclesias faciens, unitatem scidit. Sed non tacuit beatus presbiter Eusebius, quo legitime defendente unitatem usque ad mortem, et vita et morte eius clarificante doctrinam catholicam, Liberius declaratus est hereticus. Liberium unus Eusebius communionem eius deserendo, et iuxta euangelium tamquam ethnicum et publicanum devitando, ligavit, uno spiritu cum beato Augustino magis opere quam verbo dicens: Cepisti habere fratrem tamquam publicanum, ligas illum in terra, sed ut iuste facias vide, nam iniusta vincula iusticia disrumpit. Unus Eusebius Liberium recedendo a communione eius ligavit: quanto magis Hildebrandus in errore perseverans cum angelis suis apostaticis darapnatus et in abissum relegatus est, Romanae aecclesiae patribus ab eius communione recedentibus et eius hereses et ligandi et solvendi abusionem execrantibus. Anastasius papa canonice intravit ; sed quia uni excommunicato sine satisfactione publica communicavit, quidam Romanorum clericorum ex potestate et privilegio sanctae sedis communionem eius deserentes ,eum ligaverunt, quia communicando excommunicato aecclesiam dividere presumpsit . Hildebrandus vero a discipulis suis sanctus predicabatur, quasi aequalia et longe deteriora non commiserit, quasi Romanae aecclesiae clerici et laici publice ab eius communione non recesserint.