Latin
3.1 to 3.9
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 3.1-9
Not analysed yet
Quomodo in concilio sunt recitata vel assensu omnium comprobata, que longe post peractum concilium furtim sub nomine Placentini concilii fabricata, sub nomine eiusdem concilii ad deceptionem orbis, ad subversionem fidei catholicae novo prodicionis genere per diversas mundi partes sunt diffusa, in facie quidem speciem mellis et misericordiae habentia, interius vero erroris veneno humanum genus subfocantia? Quomodo ,inquam, in concilio sunt comprobata, quae, cum solis et nudis verbis Turbanus nova presumptione protulisset, ore fidelium ibidem publicę eadem hora sunt dampnata, fidelibus adeo commotis, ut vix evaderet Turbanus eorum Impetus et iras? fidelibus, inquam, ita concitatis, ut cogerent eum ter condempnare sententiam erroris, quam solis verbis proferre presumpserat. Cum nemo solus debeat accusare sine testibus episcopum suum vel quemlibet christianum neque vitare obedientiam canonicam vel communionem pontificis sui, antequam publice et canonice in generali sinodo accusetur vel dampnetur, quis satius admirari potest blasphemias Turbani, sacras leges condempnantis, ordinatos non symoniace a symoniacis perverse abdicantis? Ambrosius in libro de rebus gestis in Mediolanensi aecclesia: Si quis potestatem non habet, quem scit reum, abicere, aut probare non valet, immunis est; et iudicis non est sine accusatore dampnare, quia et dominus Iudam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abiecit. Ex secunda sinodo: Symoniaci Iudae comparantur proditori. Augustinus: Dona Dei perveniunt ad eos, qui cum fide accipiunt, etiam si talis sit, per quem accipiunt, qualis Iudas fuerit. Eleutherius papa, dum de malis nondum excommunicatis tractaret, ait: Quia Iudas non est accusatus, ideo non est eiectus, et quicquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum mansit. De accusatis et dampnatis beatus Innocentius ait: Cum nos dicamus ab hereticis dampnatos per illam manus impositionem vulneratum habere capud et caetera . Novus ordo, nova discretio, novum genus potentiae, immo nova perversitas, nova canonici iudicii perversio!