Latin
3.10 to 3.23
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 3.10-23
Not analysed yet
Beatus Gregorius ait: Maior minorem sicut precedit honore, ita et crimine. Et alibi: Quanto gradus altior, tanto casus inferior. Et beatus Symachus, pontifex Romanus: Nos, inquit, qui potissimi sacerdotii administramus officia, transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi. Sane reatu maiore delinquit, qui potiore honore perfruitur, et graviora facit vicia peccaminum sublimitas dignitatum. Hunc iuditii ordinem, Turbane, perturbasti et preposterasti, dum eos, qui in maiori ordine aecclesias emerunt, in eisdem aecclesiis, servatis ordinibus, ad penitentiam admisisti, eos vero, qui in minoribus ordinibus aecclesias emerunt, ab eisdem aecclesiis extrudi et ad alias transferri decrevisti. Quibus verbis aequipollenter dixisti minora esse peccata sacerdotum quam inferiorum ordinum, maiorem esse symoniacam heresim in ordine inferiori quam superiori. Sed nos ad decreta sanctorum patrum redeuntes cum sanctis dicimus: 'Quanto gradus altior, tanto casus inferior'. Illud vero novum ridiculum, ut post symoniacam de aecclesia ad aecclesiam servato ordine quisquam transferatur, cum synodus Calcedonensis publicę clamet, ut symoniaci in iudicio convicti deponantur a sacro ordine, et laici excommunicentur. Spiritu erroris omnia, Turbanę, turbasti in quantum potuisti. Unde, queso, concepisti eos minus peccare, qui in aecclesia ordinati ad heresim transierunt, quam qui extra aecclesiam ordinati sunt? Equidem sacri canones cum minori penitentia eos recipiunt, qui extra aecclesiam baptizati vel ordinati sunt, in eos vero acerrime decernunt, qui intra aecclesiam baptizati vel ordinati ad heresim apostate facti declinaverunt. Testatur hoc beatus Innocentius in decreto, cuius initium est: 'Ventum est ad terciam questionem'. Haec testantur maiora concilia et doctores orthodoxi, contra quos spiritu avaritiae delatrans, Turbane, os tuum posuisti in coelum. Non nullum sacris canonibus preiuditium, Turbanę, intulisti, quia canonicas ordinationes, a symoniacis nondum accusatis vel sponte in iudicio confessis canonice administratas, dampnare presumpsisti.