Latin
3.24 to 3.29
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 3.24-29
Not analysed yet
Et cum necessitas rigorem canonum in his quae temperabilia sunt temperari exigat, severitati canonum non solum nichil detraxisti, immo discretionem canonicam penitus, quantum in te fuit, subvertisti, dum intemperabilia temperando symoniacos sine numero confirmasti, dum canonicas ordinationes, a symoniacis nondum accusatis canonicę celebratas, contra sanctorum decreta reprobando, te ipsum potius reprobasti. O misericordia, o pietas, legitima dampnare ,dampnata in auctoritatem sub nomine misericordiae revocare! Quae, si vera misericordia esset, potius severitati, salva fide, detraheret quam adderet. Non autem detraxit, sed addidit, qui legitime a symoniacis intra aecclesiam ordinatos reprobavit Nec misericordiam, sed proditionem publicam aecclesiae propinavit, qui sub falso nomine misericordiae intemperabilia temperando symoniacos in iudicio convictos vel sponte confessos, servatis ordinibus, generali decreto ad penitentiam admisit, immo falso admittendo a vera penitentia extrusit. Nec salva potestate sedis apostolicae nec salva fide agitur, dum symoniaci, in iudicio convicti vel sponte confessi, quos Petri potestas et fides ab omni sorte clericorum repulit, contra potestatem et fidem Petri, servatis ex novo iuditio ordinibus, admittuntur. Quis enim sane possit dicere: 'salva Petri auctoritate', ubi eius auctoritas intemperabilis conculcatur?