Latin
8.14 to 8.19
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 8.14-19
Not analysed yet
Hoc quoque capitulo presenti subiungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcumque alium per se subpositamve personam de ordinatione eiusdem abbatissae vel quibuscumque causis ad monasterium ipsum pertinentibus andere in auro vel alia qualibet specie commodi quicquam accipere, neque eandem abbatissam ordinationis suae causa dare presumere, ne hac occasione ea, quae a fidelibus piis locis offeruntur aut iam oblata sunt, consumantur. Et quoniam multae occasiones in deceptione religiosarum personarum a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatissam predicti monasterii nullo modo privandam deponendamque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est, ut, si qua contra ea huiusmodi querela surrexerit, non solum episcopus civitatis Augustudunensis causam examinet, sed adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatinus, cunctis concorditer iudicantibus ,canonice districtionis censura aut ream ferire aut innocentem possit absolvere. Haec ergo omnia, quae huius precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi, quam cunctis, qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis, quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, iudicum atque secularium personarum hanc constitucionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et, nisi vel ea, quae ab illo sunt male ablata ,restituerit, vel digna penitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac domini nostri Iesu Christi alienus fiat atque in aeterno examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis recipiant et apud districtum iudicem premia aeternae pacis inveniant.