Latin
9.1 to 9.10
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 9.1-10
Not analysed yet
Hactenus series privilegii, quod beatus Gregorius cuidam abbatiae concessit specialiter, et non generaliter omnibus abbatiis. De hac serię illud tantum, Hildebrande, detruncasti, quod tibi videbatur aliquatenus convenire tuae intentioni, illud scilicet, quod imprecatur, quod quisquis contra illud privilegium venire temptaverit, sive rex sive sacerdos, potestatis honorisque sui dignitate careat. Hoc recte optulisti, sed non recte divisisti, dum imprecationis verba non imprecantis sed iubentis esse voluisti. Vel si iubentis sunt, non recte divisisti, dum preceptum adversus provinciarum regem compositum caesari oposuisti, quasi nulla sit differentia caesaris et cuiuslibet provincialis regis. Non recte divisisti, dum privilegium caesaris coelitus donatum, verbo Christi consecratum, paganis et Arrianis caesaribus conservatum, privilegio beati Gregorii immutatum estimasti, quasi beatus Gregorius contraria euangelio senserit vel Domino dicenti tempore pagani caesaris: Reddite quae sunt caesaris caesari. Et ipse Iesus, ne scandalizaret vel ipsum paganum caesarem vel ipsos ministros pagani caesaris, pro se et Petro tributum solvi iussit; in quo evidenter mores aecclesiae et ordinavit et instruxit . Et Romana aecclesia, Christi pedissequa, temporibus Arrianorum caesarum eorum ministris ius caesaris solvendum non negavit, et beatus Ambrosius, qui Theodosium devote penitentem, sponte confitentem, non imperio, non tributo, sed communione ad tempus privavit, ipse idem Arriano caesari Valentiniano ius caesaris non negavit, immo solvit et solvendum predicavit. Et cum Romana aecclesia minores reges vel quoslibet tirannos vel caesarem crebro expugnaverit, ipsi caesari, licet Arriano, numquam armis temporibus antiquis, sed sola fide restitit. Non recte ergo divisisti, dum reclamantem scripturam distorsisti, dum beatissimo Gregorio, longe ab intellectu tuo recedenti ,manus parricidales iniecisti et, quantum in te fuit, ei vim fecisti. Et satis probabile est, quod, beato Gregorio super tanta iniuria apud Deum proclamante, non solum spiritualiter, sed etiam corporaliter divino iudicio exclusus sis a sede ipsius beati Gregorii, cuius doctrinam crudeliter detraxisti, immo, dum distrahere voluisti, miseros illos et simplices homines, qui te audierunt, dum terra admirata est, post bestiam tecum ad inferos detraxisti, hoc tantum solatii habens, ut estimo, quod cum multis peristi.