Latin · Elegiac couplet
Lines 1-46
Libelli de lite imperatorum et pontificum, De anulo et baculo versus 1-46
Not analysed yet
Anulus et baculus duo sunt insignia, per quę
Pontificalis honor traditur ecclesię.
Anulus est sponsi, baculus pastoris; et apte:
Hunc pietas sacrat, hunc regula iusticię.
Cautus in his rector bene sic dispenset utrumque,
Ne pietas recti discrepet a specie.
Rex sapiens Salomon sculptoris providus arte
In templo vario condidit hec opere.
Finxerat inde boves sub basibus, inde leones
Vultibus oppositis; enea materies.
Cherubin ex auro velabant federis arcam
Expositis alis prona super fabrica.
Ecclesie basis reputatur episcopus esse:
Sustinet hic populum sicut onus fabrice.
Mansuetudo boum, fervor notat ora leonum:
Esse sacerdoti debet utrumque bonum.
Tale decet sane semper fore pontificis cor,
Cui bene conveniat cum pietate rigor.
Cherubin est doctor cui plena scientia constat,
Ut pie vel iuste recta docent faciat.
Anulus et baculus sunt pontificalia sacra,
Quę falso cesar arrogat esse sua.
Regia denuo sunt duo sceptrum vel diadema
Ambitus et furor hęc esse facit propria.
Roma caput mundi regit orbis sceptra rotundi,
Urbibus urbs celebris ex titulo fidei.
Hic locus imperii quo fiat inunctio regi,
Qua sine monarches nemo potest fieri.
Presulis est autem sacra crismatis unctio, de qua
Traditur augusto terror ab ecclesia,
Ut quos antistes nequeat compescere verbo,
Ipsius ammonitu rex feriat gladio.
Presulis est proprium, quod possit inungere regem,
Cum rex non valeat ungere pontificem.
Posterius siquidem donum decet anteriori
Cedere, vel virtus claudicat officii.
Fallitur ergo nimis, qui vult asscribere regi
Tradere per baculum nomen episcopii.
Iudico concludens: que sunt sua, cesaris esto,
Queque decet studeat reddere papa Deo.
Federa sic regis ornent moderamina legis,
Ut pax alternis congruat obsequiis.
Federa, pura fides, pudor et moderamina legum,
Quę fuerant quondam, deperiere simul.
Palluit imperii color et veneranda potestas,
Aecclesię ceco tendit in una gradu.