Latin · Elegiac couplet
Lines 47-82
Libelli de lite imperatorum et pontificum, De anulo et baculo versus 47-82
Not analysed yet
Iusticię virtus perit et simul omnis honestas,
Falsa iuvant pravum, regnat ubique scelus.
Legibus impietas nullis tardatur et hostes
Iudicat esse suos quos bona velle videt.
Nititur et querit pravo pervertere rectum,
Vultque novis leges evacuare patrum.
Quicquid in ecclesia violenta potentia regum
Obtinuit, iuste predicat esse suum.
Dona Dei summi vult donum cesaris esse,
Nec putat illicitum, dum facit hoc licite.
Pontificis duo sunt insignia quę gerit ipse,
Hęc habet ut sponsus pastor et ęcclesię.
Pastorem baculus, sponsum notat anulus esse
Cum sacra sint, cesar non valet illa dare.
Gratia sola Dei facit hec duo dona vigere:
Rex ea si dederit, non sacra semper habe.
Ergo relinquantur sacris ea sacra ministris:
Rex siquidem rebus consulat imperii.
Consulat ęcclesię quem preposuit Deus illi,
Utilis esse suo possit ut ipse gregi.
Scripta patrum relegens servanda per omnia servet,
Et nova si noceant, protinus evacuet.
Quęlibet orba suo fuerit cum presule sedes,
Si sibi pontificem clerus habere volet,
Querat et eligat hunc, quem virtus non favor ornet,
Auribus et summi presulis insinuet.
Hoc etiam scriptis vel viva voce requirat,
Landet ut electum quem probat ordo sacer.
Metropolitano scriptum tunc papa remittet,
Singula confirmans, sicut ad illa decet.
Ordine tum sacro promotus sacra ministret
Presul, et illud agat quod suus ordo iubet.
Monstret amanda gregi cęlestis pascua vitę,
Dona Dei querens distribuenda pie.
Regia donet ei rex, cum volet aut petet ille,
Pax igitur regni fiat et ęcclesię.