Latin
1.3.32 to 1.3.44
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.3.32-44
Not analysed yet
Quid nempe contra te feci dignum blasphemia, si testimonio sanctorum patrum Iheronimi ,Gregorii, Siricii et reliquorum de capitulis Niceni concilii potius credendum esse asserui, quam historiae cuiusdam nescio cuius Sozomeni? Sed cur earundem literarum denuo incudi reddendarum ambages prosequar ulterius ,cum ipsae capitulum Sozomeni, quod non potuerunt ratione, iam conviciis nitantur defendere? Quae, inquam, convicia non mihi nocere, sed potius in caput ipsius scriptoris redundare leviter probassem, si non pro talis amici reverentia dimisissem. Ego nempe patrem Noe semper habere desiderio, cuius pudenda cum iam dudum per paenitentiam sint annullata, denudare nec volo nec valeo. Quicunque enim illa. post paenitentiam remansisse testatur, non Christianus, sed Novatianus esse iudicatur, cum ipse Dominus per Ezechielem prophetam dicat: Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua. Pudenda videlicet non Noe, sed Nikolai, Pauli Samosatheni episcopi Anthioceni, et reliquorum huiusmodi patrum denudavi, qui omnes unanimiter consenserunt anathematizato Sozomeni capitulo. Quippe Nikolaus, in Apokalypsi heresiarches denotatus, suis condiaconibus etiam communes concessit uxores. Paulus vero Samosathenus ne ipse de feminarum familiaritate a clericis suis accusaretur, eisdem faeminarum cohabitationem concessisse in aecclesiastica historia perhibetur. Unde et ipsi pro aliis suis heresibus pro hac ipsa eorum usurpatione sub aeterno damnati sunt anathemate. Horum, inquam, pudenda et a te, et ab omnibus zelum Dei habentibus sunt detegenda, ne fraternae mortis crimen incurratis, si idiotae pereant ipsorum perniciosissima deceptione, qui et aliorum pudenda per obstinatam defensionem effecerunt sibi propria. Deinde predictae literae catholicam veritatem sectam nominando blasphemant, filioque baptizato patris peccatum iam dudum et in ipso patre per paenitentiam annichilatum . Pelagianae heresi favendo imputant. Quod quam impium, quam hereticum, quam detestandum esset estimare, facile monstrarem, si non pro respectu tuae caritatis dissimulandum potius quam ventilandum esse iudicarem.