Latin
1.3.45 to 1.3.54
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.3.45-54
Not analysed yet
Ipse enim Spiritus sanctus per Ezechielem prophetam testatur dicens: Filius non portabit iniquitatem patris; qui et sub tremenda obtestatione prohibet, ne quis dentes filiorum pro acerba uva a patribus comesta obstupescere dogmatizet. Non ego quippe dedignor cum ipso, quem Dominus secundum cor suum elegit, dicere: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Nunquam tamen adeo meipsum, Deo miserante, impugnabo, ut de plena remissione peccatorum in baptismo contra fidem catholicam cum Pelagio diffidam. Nimium certe alium blasphemare conatur qui in eadem ipsa blasphemia catholicam fidem impugnare probatur. Parum etiam eaedem literae tuam partem iuverunt, cum contra Domini preceptum me per blasphemiam falso peccatum nominaverunt; quae non dico te, sed omnem capitulum Sozomeni suscipientem vere servum esse peccati, non quidem sponte, sed nutu divino coactae probaverunt. Iuxta euangelium enim quicumque peccat servus peccati extat. Predictae autem literae, cum sanctorum patrum statutis corisentiendo eos; qui capitulum Sozomeni recipiunt, anathematizent, eosdem mortali peccato obligatos esse docent; ergo et eosdem vere servos esse peccati confirmant. Videsne igitur, quam parum ipsae predictos videantur honorasse, cum eaedem me, licet falso, peccatum nominantes et eos vere servos esse peccati monstrantes me quasi dominum eorundem habere vellent? Praeterea et ego, si pro tua caritate non dissimularem, veracia etiam nomina capitulum Sozomeni amplectentibus, non dico imponerem, sed antiquitus imposita proferre nossem, in quorum prolatione non ego propter mendacium et animam meam occiderem, et locum in stagno ignis ardentis promeruissem: sed ipsos pro eisdem nominibus et nunc anathematizatos, et postmodum aeterno igni, nisi resipiscerent ,liquido probarem esse mancipandos. Non autem nimium eisdem literis indignari volo, quas in contumeliam suorum potius, quam meam, falso me peccatum nominasse pro ipsa veritate percipio, quae iuxta apostolum etiam pro impiis facta est peccatum.