Latin
1.4.1 to 1.4.11
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.4.1-11
Not analysed yet
Item contumeliosa rescriptio pro superiori kapitulo. Fratri, heu! in tot ydrae capita tumenti Bernaldo Alboinus se nullatenus cecis cerastei veneni cornibus periclitari. Si non sub suave Christi iugum colla submissus iam dudum testamento pacis respirare appeterem, tuis maledicis rescriptis dignam talionem reddere non succumberem. Sed per nunc temporis id a me fieri, ipsa ratione magistra constat prohiberi, ratione, inquam, ne alicui malum pro malo reddam. At me, uti tuis literis liquido patet, scisso peplo Palladis quasi iniurias concitasse priorem, si mihi aliqua cura esset, facilius dicto expugnare potuissem. Nil autem in te dictum esse contumeliosum, cuique literas etsi male tornatas, tamen meas, legenti luce clarius fit expertum. Quid in hoc mali feci, vel quid promerui, si ego a te quasi fideliter premonitus, etiam versa vice te pro aliquo premonere curavi? Sed ut meo honori providendo, aliis, non tibi, me de hac infamia securiorem reddam, libet, uti parumper pedem retrahens nostri negotii primordia ad medium ducam. Cum me vero tuis curatioribus scriptis coacervatisque sanctorum testimoniis, ceu fideliter premonendo, a canonica regula deviasse ex obliquo notasti, quales grates, vel quid boni promeruisses, non satis facile invenire potui, quia amicum eine causa admonere quid est, nisi infamiae maculam in ullum plus spargere? Nam ubi neque res neque opus admonendi instat, ubi, quid, quando, cui, immo quaeque circumstantia vacat: ergo absque his quid alicuius admonere aliud valeat, nisi tantum ,ut poeta: Omne supervacuum pleno de pectore manat? Me vero in recepto Sozomeni capite, de quo adhuc sub iudice lis est, nil unquam a sana doctrina deviasse ,cuique scire volenti patet gemina ratione, una scilicet, quia nil in eodem certo loco, tempore, probatisque personis recitato, scripto, translato, nisi autenticum et probabile perspicio.