Latin
1.4.12 to 1.4.21
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.4.12-21
Not analysed yet
Altera enim, si non probabili meliorem intellectum adhibens nihil sub eius occasione perversi dogmatizo, neque tui admonitione opus habeo nec Gregoriano anathemati subiaceo. Nam neque tu neque aliquis sanae frontis salva veritate in faciem confiteri potest, quia me unquam sub huius capituli occasione vel cum Nikolaitis communes, vel cum Paulianistis proprias uxores sacerdotibus concessisse audiret; sed id tantummodo propter quandam compassionem magni Pafnutii, quemadmodum quoddam Gregorianum recepisse me absque rubore fateor. Propter quam rem vel a te, vel ab aliquo me notari non vereor, quia sicut sancto Gregorio Sicilianos diacones ab uxoribus non in tempore prohibitis violenter et inordinate separari, deteriorem casum timenti, minus placuit; et uti Pafnutius ante consecrationem legitime ductis uxoribus, similiter occasionem fornicationis abhorrens, sacerdotes non commisceri contradixit: sic etiam mihi homunculo, veluti cum tam sanctis viris in id consfentienti, nimis ac nimis temeraria nostri temporis prohibitio, non ex omni parte beata videri potuit. Verbi gratia, quia nunquam acquisitum multo facilius denegatur, quam aliquando acceptum, si placet, auferatur. Si propter hanc rem anathemati subiacere debeo, Gregorium atque Pafnutium meum in causa esse non parum gaudeo. Sed autem vereor, ne ille magis anathematizandus subsistat, qui tantis viris expers discretionis repugnat; ille etiam adhuc deteriori anathemati succumbat, qui contra decreta eiusdem Gregorii, Eleutheri, paparum Anacleti, Pontiani, Eusebii, sacerdotes a secularibus infestari, accusari, arceri, despici, contemni, ab aecclesiis absque synodali iudicio eliminari approbat. Quicunque egrotum solerti cura sanare studeat, circumposita membra prius, quam ipsum vulnus palpare provideat. Si ipsum vulnus incautius primo aditu tractat, omnibus modis infirmus reclamat. Hac etenim intentione ipse secretarius Christi Moyses, quo peiora compesceret, libellum repudii asportari iubet. Sub hac etenim occasione iustus Loth, ut ita dicam, ob peius malum declinandum ipsas filias Sodomitis concedere voluit abutendum.