Latin
1.4.22 to 1.4.38
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.4.22-38
Not analysed yet
Nonne etiam ipse summus Pontifex, qui caelos penetravit, non omnes hoc verbum castitatis capere, neque etiam novum mustum in veteres utres fundi convenire, insuper rudes discipulos, quamdiu cum illis sponsus est, non ieiunare profitetur ,nostris infirmitatibus misericorditer compati non dedignatur? Nonne Paulus vas electionis, qui usque ad tertii caeli raptus paradysum, uti nos ad compassionem promulgare studeat, nos homines esse admonet, sicut se ipsum? Ille idem enim vero, quemadmodum Pafnutius, non solum propter sobolis propagationem, sed ob devitandam fornicationem unicuique concessit suam uxorem. Quapropter Sozomeni capitulum a nobis tam sepe tritum nullatenus videtur tam temere anathematizandum, quod, uti sanctus Augustinus in sui speculo, quicquid in divin is scripturis aliquo modo probabile videtur, nullatenus ab aliquo facile preiudicetur. Haec hactenus. At ego, si non omnem diem, sed diem inter diem sapio, anathemati subiacere debeo? Absit; quia ipse summus Medicus neque peccatores mensa eius privavit, nec peccatricem a tactu pedum separavit. Ipse etiam, cum principem publicanorum sui faciem desiderare conspexit, nequaquam sui presentia, immo etiam sui cohabitatione defrudavit. Sed tu, credo, opponis, illos paenituisse. At rogo, unde credas, illis compunctionis motum in mentem cecidisse? Profecto ille filius hominis, qui de caelo descendit, Zacheo sui occulta inspiratione ascensionem arboris persuasit. Sic etiam nunc, nisi ille omnia trahens ad se occulto sue gratiae nutu nos miseros trahat, procul dubio nostri papae operosa auctoritas vacillat. Agnum cum lupo vesci conficit mutatio dexterae Excelsi. Proinde quemque piorum magis deceret pro infirmis orare, quam in istis malis diebus tot persecutorum super eos iugum ducere. Ex quo gentes esse coeperunt, nulli priorum tam grave tempus inspexerunt. Omnibus divinis legibus postpositis pro libitu nos devorant, sicut escam panis. Ipse Siricius papa non propter incontinentiam poenam expulsionis intulit, neque communionem populi abstulit, sed tantum maioris ordinis promotionem distulit.