Latin
1.5.44 to 1.5.52
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.5.44-52
Not analysed yet
Idem etiam reges Francorum in adiutorium sibi ad correctionem sacerdotum hac terribili sententia incitavit ita contestans: quia, inquit, procul dubio facientis culpam habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare. Nec tamen idem apostolicus per hoc aliquid commisit in sanctorum patrum statuta sacerdotes a secularibus defendentia. Novit enim certissime haec eadem nullum sacerdotem a secularibus defendisse, qui sacris canonibus obstinato animo resisteret, immo qui ab eisdem damnatus iam dudum a sacerdotio apud Deum decidisset. Videsne igitur, quam iustissime predicto anathemati subiaceant Sozomenistae, qui quoslibet sacerdotes adeo canones contemnere, adeo suam damnationem spernere docent, ut prelati eorum necessario sibi in adiutorium seculares pro ipsis a damnatione revocandis implorent? Parum autem, immo nihil tuae intentioni prodest, quod tot compassionum exempla enumeras ,dum hoc cuilibet erudito sit manifestum, quod nullatenus pro alicuius infirmitate se aliquis a Christo debeat separare; quod omnes faciunt quicunque aliis tam obstinato animo contra sacratissimos canones adminiculari conantur, ut et ipsi iure cum illis sub uno anathemate multari mereantur. Nam iuxta apostolum: digni sunt morte non solum qui talia faciunt, sed et qui facientibus consentiunt. Si vero digna rebus nomina imponere volumus, non hoc misericors compassio, sed potius miserabilis condemnatio nuncupabitur, cum aliquis non modo suum, sed et alterius peccatum adeo defendere non dubitat, ut a fonte omnium bonorum se ipsum alienare non timeat. Non est autem modo necessarium, ut exempla compassionum, quae frustra multiplicas, etiam singillatim discutiam, cum eadem generaliter nihil tuae parti prodesse iam monstrassem ,quae et in epistolari brevitate singulatim pertractare nimis longum estimo. Volo tamen hoc tuae fraternitati fideliter intimare, quia illud exemplum, quod iustum Loth filias suas pro hospitibus stuprandas exhibuisse testatur, a beato Augustino inter vitanda potius, quam imitanda sacrae scripturae exempla, sicut et mendacium Raab computatur.