Latin
1.5.53 to 1.5.60
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.5.53-60
Not analysed yet
Idem enim Augustinus evidentissimis rationibus probat, quod nullatenus aliquem pro aliena infirmitate peccatum committere liceat, pro quo devitando nec propriae infirmitati parcere debeat. Illud autem apostoli: Unusquisque habeat suam uxorem ,cum nec infirmitati monachorum, nec fragilitati quarumlibet velatarum aliquatenus condescendat, multo minus condescendit sacerdotibus; videlicet qui non simplici tantum benedictione ad continentiam sunt dicati, sed per venerandam manus impositionem et per sacratissimi crismatis unctionem reliquis continentibus, immo virginibus, sunt prelati ,qui et ad persolvendum officium, nullis nisi continentibus licitum, cotidie debent esse parati. Denique idem apostolus informans Titum de ordinatione sivei de conversatione sacerdotum, indubitanter affirmat, quod sacerdotem oporteat esse continentem. Scias etiam pro certo beatum Augustinum nullam mentionem tui capitis fecisse, cum tractaret, quod multipliciter divina scriptura intellegi posset. Quis enim sani capitis ipsum inter divina computaret, quod ab ipsis divinis sanctionibus iam ab antiquo inrecuperabiliter anathematizatum constaret. Nullus autem Sozomenista summo Medico est comparandus, quia nullo modo sine sua pernicie suis favet auditoribus, quod ipse fecit Christus: nec domni apostolici auctoritas minuetur, etiamsi quilibet magis perire, quam apostolicis institutionibus obedire conetur, pro quo etiam orari prohibet ipse dilectissimus Domini: Est, inquit, peccatum ad mortem, non dico, ut quis oret pro eo. Ipsi videlicet tales ad cor revertentes potius pro se et pro aliis debent orare, ita dicentes: Omnia, quae fecisti nobis, Domine, in vero iudicio fecisti, quia peccavimus tibi et mandatis tuis non obędivimus. Volo etiam, ut diligenter inspicias quoslibet a populo vitandos esse non tam propter humanam incontinentiam, quam propter diabolicam inobędientiam, unde Spiritus sanctus per Samuhelem testatur: Melior est obędientia ,quam victimae, et auscultare magis, quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idolatriae, nolle acquiescere.