Latin
1.5.70 to 1.5.80
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.5.70-80
Not analysed yet
Satis vero diligenter quoslibet a recipiendo Sozomeni capite deterres, cum administrationem tam venerabilium sacramentorum episcopis, presbyteris, diaconibus aequa conditione doces iniunctam esse. Quis autem nostrum funem sibi ipsi ad crucem portarit, immo quis iam in cruce suspensus strangulantem nodum non abrumpere, sed artius gutturi suo innectere studuerit ,tu ipse in superioribus evidenter ostendisti, ubi te ipsum in Gregoriani anathematis eculeo suspensum reliquisti. Laudo tamen, quod plenam remissionem peccatorum in baptismo te credere profiteris ,per quam professionem blasphemias epistolae tuae reprobasti; in qua, inquam, epistola filio iam dudum baptizato patris peccatum imputasse notaris. Illam quoque tuam propositionem, 'quicquid convenit parti, convenit et toti', et alia huiusmodi ex epistola tua, non ex arte prolata, facillime monstrarem, si non in tali negotio de arte loqui minus idoneum reputarem. Aliorum quippe iudicio, non nostro. arbitror relinquendum ,quid de tuarum literarum sive mearum compositione sit censendum. Propulsatis igitur inrefragabiliter tuis obiectionibus iterum te, licet ingratum, caritative per subscriptas rationes libet convenire, ut saltem iam tercio admonitus ad cor redeas, ne cum sectatoribus Sozomeni anathematizatus in aeternum pereas. Nullum caput canonicae veritati contrarium pro autentico est recipiendum; atqui tuum tobazion sacratissimis canonibus est contrarium. Asserit enim Nicenam synodum sacerdotibus incontinentiam non prohibuisse, quibus sanctus Iheronimus, Syricius, Gregorius non solum coitum, sed et cohabitationem cum feminis in eadem synodo penitus prohibitam esse testantur. Ergo illud tuum tobazion non etiam pro vero, nedum pro autentico est predicandum a quolibet in sacris literis erudito, cum scriptum sit: Os, quod mentitur, occidit animam; iterum beatus Iohannes apostolus dicit: Timidis et mendacibus locus est in stagno ignis ardentis; item psalmista: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Amplius. sanctissimus papa Leo per episcopos in I. Toletana synodo congregatos Balconio Galliciae episcopo hanc sententiam inter alia transmisit : Si quis dixerit vel crediderit alias scripturas praeter quas catholica ecclesia recipit in auctoritate habendas vel venerandas esse, anathema sit.