Latin
1.5.81 to 1.5.90
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 1.5.81-90
Not analysed yet
Hoc igitur anathemate procul dubio illi multantur quicunque illud tuum caput pro autentico venerantur, quod nullatenus catholica ecclesia recipit, cum sacris scripturis adversari non dubitetur. Amplius beatissimus quoque Damasus papa scribens ad sanctum Aurelianum Carthaginiensem archiepiscopum verissime testatur: Illos manifeste Spiritum sanctum blasphemare, qui contra sacros canones non necessitate compulsi, sed libenter aliquid aut proterve agunt, aut loqui presumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Quicunque autem tuum tobazion pro canonico recipiunt, non solum eosdem canones sponte praevaricantur, sed etiam eisdem obstinato animo, ut iam sepius probatum est, adversantur. Ergo ipsi cum Spiritum sanctum blasphement, ipsius damnationem iuxta predicti apostolici attestationem non evadent, precipue cum ipsa Veritas in euangelio testetur, quod blasphemia in Spiritum sanctum nec hic, nec in futuro remittatur: ipsum quoque Constantinopolitanum concilium, quod est unum ex quatuor conciliis aeque ut euangelium venerandis ,ipsum, inquam, concilium cap. I. cum omnibus heresibus etiam contumaciam Spiritui sancto repugnantium anathematizat; quos et speciali nomine iuxta quandam translationem Pneumatomachos cognominat. Amplius Spiritus sanctus per apostolum istam promulgavit sententiam: Si quis non amat Christum, sit anathema maranatha. Sectatores autem Sozomeni non amant Christum, cum indubitanter blasphement Spiritum sanctum, per quem ipse Christus canonicas sanctiones inspiravit sanctis patribus; ergo ipsi subiacent apostolico anathemati. Amplius beatus Gelasius papa in apostolica sede cum LXX episcopis nominatim Nicholaum beati Stephani protomartyris condiaconum, Paulum Samosathenum patriarcham Antiochenum omnesque hereticos sive scismaticos et omnes eorum sectatores inremediabiliter anathematizatos esse pronunciavit cum omnibus, quae docuerunt sive conscripserunt. Quicumque autem docent capitulum Sozomeni pro autentico debere recipi sectantur Paulum et Nicholaum heresiarchas, cum in eodem capite sacerdotibus asscribant coniugale opus. Quomodo igitur ipsi, nisi resipiscant, eorum anathema subterfugere poterunt, quorum nefarium dogma confirmare et disseminare non timuerunt?