Latin
10.pr.112 to 10.pr.123
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.112-123
Not analysed yet
Unde et sancti patres eandem pęnitentiam reconfirmatis et rebaptizatis indixisse leguntur: Sanctus quoque Gregorius scribens Iohanni episcopo Ravennati: Sicut, inquit, semel baptizatus iterum baptizari non debet, ita semel consecratus in eodem ordine non valet iterum consecrari. Item Affricanum concilium cap. LXXV. prohibet rebaptizationes et reordinationes. Item canones apostolorum: Si quis, inquiunt, episcopus, presbyter, diaconus secundam manus impositionem acceperit, deponatur et ipse ordinator eius. Si quis autem huic capitulo minus credit, quia illud inter canones apostolorum apud eos non reperit, scire debet, quod eorundem canonum multa capitula nobis desunt. Nam beatus Zepherinus papa in ordine XVI. apostolos septuaginta canones constituisse testatur; quorum quinquaginta tantum Ysidorus in prologo suo de canonibus se invenisse fatetur, quibus et nos utimur. Petrus tamen Damiani piae memoriae cardinalis episcopus sanctae Romanae eclesiae, alter Ieronimus in nostro tempore, predictum capitulum canonibus apostolorum adtitulavit in libro suo, quem Gratissimum cognominavit. Ergo, quod in Niceno concilio clericis Novatianorum conversis manus imponi iubetur, nullatenus ordinatoria manus impositio intelligenda est, sicut quidam translatores eiusdem concilii minus cauti intellexisse videntur, qui eosdem iterum ordinandos interpretati sunt Nos autem potius beato Innocentio papae credamus, qui, de eisdem Novatianis tractans, non ut reordinarentur, sed, ut cum ordine suo reciperentur, asserit Nicenos patres constituisse. Ita et nos quoque necessario intelligere debemus, ne sanctis patribus adversari videamur, qui reordinationes penitus proscripserunt, ut prelibavimus. Nusquam sane sancti patres clericos ex heresi conversos iterum ordinari permiserunt, nisi Paulianistas et alios huiusmodi, qui non catholico more invocationem sanctae Trinitatis faciunt, quos etiam baptizari iusserunt. Nec hos utique reordinatos vel rebaptizatos competenter dicimus; cum in catholica aecclesia nec pro baptismo nec pro ordinatione computetur, quod absque invocatione sanctae Trinitatis percepisse deteguntur. Sciendum autem, quod eorum, qui ex heresi convertuntur, alii iam in aeclesia ordinati, postea in heresim lapsi sunt; alii in ipsa heresi ordinati sunt.