Latin
10.pr.124 to 10.pr.130
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.124-130
Not analysed yet
Qui ergo post acceptum ordinem lapsi sunt, reversi cum ordine recipi possunt, sed absque spe promotionis iuxta statutum sanctissimi papae Leonis: Omnis, inquit, cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens hereticae se communioni miscuerit, si ad aeclesiam reversus fuerit, et prius errores suos et ipsos auctores erroris damnatos a se sine ambiguitate confessus fuerit, in eo gradu, in quo erat, sine promotione permaneat. Item: In heresi ordinatus, qui tamen in fide sanctae Trinitatis non erraverit, cum ordine recipi potest, si necesse fuerit, ut Novatiani et Donatistae. Ordinatus autem apud hereticos, qui in fide errant sanctae Trinitatis, etsi quoquomodo eius invocationem faciant, ut Arriani, nequaquam cum ordine recipiendus est vel deinecps ordinandus, iuxta assertionem sancti Innocentii papae, qui de his tractat copiosissime. Sed et hoc fraternitati vestrae non ingratum fore putamus, si et de multimoda hereticorum reconciliatione sententiam sancti Gregorii papae primi subnectamus, qui episcopis Hiberniae Quirico et reliquis scribens ita testatur: Ab antiqua patrum institutione didicimus, ut quilibet apud heresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam aeclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei, ad sinum matris aeclesiae revocentur. Unde Arrianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero chrismatis ad ingressum catholicae Oriens reformat. Monofisitas vero et alios ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt ab hereticis consecuti, tunc in eis vires emundationis accipit, cum vel ipsi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint; vel isti per professionem fidei sanctae et universalis aeclesiae visceribus fuerint uniti. Hi vero heretici ,qui in Trinitatis nomine non baptizantur, sicut Bonosiaci et Catafrigae, quia et illi dominum Christum non credunt; et isti sanctum Spiritum perverso sensu sequęntium pravum hominem Montanum non credunt, quorum similes multi sunt; illi, cum ad aeclesiam veniunt, baptizantur, quia baptismus non fuit, quem in errore positi in sanctae Trinitatis nomine non acceperunt.