Latin
10.pr.228 to 10.pr.236
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.228-236
Not analysed yet
A tempore autem huius concilii iam aliquantulum sedatis persecutionibus, idem pontifices multo plenius et decentius ecclesiasticas regulas tum per se in decretis suis, tum per alios in conciliis promulgare sive promulgatas confirmare ceperunt, quas et in posterum ecclesiastici doctores magis in usu habere consueverunt. Has etiam beatus Adrianus papa cum canonibus apostolorum ad instructionem occidentalium aeclesiarum dirigendas destinavit; videlicet ut ipsum Nicenum et alia huiusmodi concilia, quorum quaedam, etsi Niceno concilio antiquiora, tamen post Nicenum in auctoritatem recepta, item et illa Romanorum pontificum decreta, quae post idem concilium instituta leguntur. Nec hoc utique ideo fecisse credendus est, quasi antiquioribus statutis in aliquo preiudicaverit; immo potius ideo, ut competentiora quaeque regulari ecclesiarum instructioni procuraverit. Nec mireris, quod ipsorum conciliorum Romano pontifici asscribimus. Nam nulla concilia rata leguntur, quae apostolica auctoritate fulta non fuerint, ut beatus Damasus papa in decretis suis capitulo VIIII. asserit; cui sanctus Athanasius et Iulius papa, Nicenum quoque concilium et reliqui sancti patres astipulantur. Sanctus quoque Marcellus papa et martyr in decretis suis capitulo V: Ipsi, inquit, apostoli eorum quoque successores Domino inspirante constituerunt, ut nulla fieret synodus preter Romanae sedis auctoritatem. Nam illius sedis episcopus iudex est totius ecclesiae; nec aliquod iudicium valet absque legitimo iudice. Sunt autem IIIIor concilia, quibus Romani pontifices magnam reverentiam detulisse leguntur: Nicenum scilicet, Constantinopolitanum ,Effesinum et Calcedonense concilium; quae a beato Gregorio non semel, ut IIIIor euangeliorum libri, veneranda censentur et sub terribili anathemate contemni prohibentur. Primum ergo horum a CCCX et VIII patribus in Nicea Bithiniae habitum est ex auctoritate sancti Silvestri papae contra Arrium Alexandrinum presbyterum, qui tres gradus in sancta Trinitate asseruit, id est, Patrem maiorem, Filium minorem, Spiritum sanctum creaturam, tempore Constantini principis, Attici Constantinopolitani, Macharii Ierosolimitani et Alexandri patriarchae Alexandrini.