Latin
10.pr.237 to 10.pr.247
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.237-247
Not analysed yet
In quo concilio condemnata heresi Arriani, secundum post apostolos symbolum et XX canones promulgaverunt. Huic concilio legati sedis apostolicae, magnus Osius Cordubensis episcopus, Victor et Vincentius presbyteri Romanae ecclesiae, vice Silvestri papae prefuerunt, ut statuta eiusdem concilii primaria subscriptione firmaverunt. Ipse etiam Silvester papa Romae generali synodo presidens predictam roboravit synodum cum subscriptione CCLXXV episcoporum. Et sciendum, quia Romani pontifices nunquam ad concilium Romam exire consueverunt, sed per legatos suos huiusmodi conciliis prefuerunt. Unde sanctus Leo papa a christianissimo imperatore Marciano ad Calcedonense concilium devotissime invitatus, hac ratione se excusavit, quod nullum inde exemplum a predecessoribus suis acceperit. De concilio igitur Niceno sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus scribens: Non humana, inquit, industria, non compositione aliqua CCCX et VIII episcopi ad concilium venerunt, sed ut in numero eorum per signum suae passionis et nominis dominus Iesus suo probaret se adesse concilio. Crux in CCC, Iesu nomen in X et VIII est sacerdotibus. Item Leo qui supra scribens ad Anatholium patriarcham Constantinopolitanum: Illa, inquit, Nicenorum canonum per sanctum vere ordinata Spiritum conditio nulla unquam est parte solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur; neque CCC illis XVIII episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel preferre; cum tanto divinitus privilegio Nicena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores sive per plures aecclesiastica iudicia celebrentur, omni pęnitus auctoritate sit vacuum, quicquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Idem alibi: Sancti, inquit, illi, et venerabiles patres, qui in urbe Nicena sacrilego Arrio cum sua impietate dampnato mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, apud nos intra orbem terrarum in suis constitutionibus vivunt; et siquid usquam aliter, quam ipsi statuere, presumitur, sine cunctatione cassatur. Ex his ergo colligere possumus, quam indubitabilem reverentiam Nicenis canonibus iugiter exhibere debeamus .