Latin
10.pr.65 to 10.pr.76
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.65-76
Not analysed yet
Ipsa quoque consideratio fragilitatis humanae nonnunquam rigorem canonum cogit emollire. Unde beatus Nycolaus papa primus parricidis et fratricidis communionem altaris post biennium reddendam ,ne desperarent, decrevit, quam tamen Anciranum concilium nec homicidis, nisi in fine vitae, redibendam constituit. Eodem modo et spontanea confessio canonicam severitatem iuxta Calcedonense concilium mitigare consuevit: quod utique monachis et virginibus sacris a proposito lapsis, sed confessis misericordiam impertiri decrevit. Nequaquam autem huiusmodi remissiones inter autenticas sanctiones admitterentur ,si non alii, nisi qui iuxta canonicum rigorem penitentiam explerent, salvari crederentur: quod sane non catholicum, sed Pelagianum esse videretur. Ipse enim Pelagius veniam penitentibus non secundum gratiam Dei, sed secundum merita et labores eorum dari dogmatizavit, quam tamen heresim ipse in Palestino concilio anathematizavit. Sed apud Deum nullas veniae moras patitur conversio, ut prelibavimus . Unde et sancti patres in canonico rigore non terminum indulgentiae, sed formam disciplinae nobis prefixisse creduntur, quippe, ut homines a peccatis compescerent nec alicui veraciter converso veniam denegarent, quae et tanto humilius et fructuosius accipitur, quanto minus iuxta canonicum rigorem ex debito impendenda cognoscitur. Ergo et in hoc, quod locum penitentiae vel communionem nunc omnino, nunc ad tempus quibusdam denegasse leguntur, non desperationem lapsorum, sed disciplinam corrigendorum intellegere debemus, ne de lapsis sanctos patres cum Novatianis desperasse iudicemus. Sacri quoque canones in quam pluribus locis clericos in crimine lapsos ab ordine deponunt nec eis aliquam spem restitutionis prescribunt. Sed et hunc rigorem canonum non adeo adtendere debemus, ut cum Novatianis aeclesiasticae potestati ligandi atque solvendi temere preiudicemus. Nam, ut beatus Augustinus ad Bonifacium scribens testatur: Huiusmodi inreparabilis depositio clericorum non tam desperatione indulgentiae quam rigore disciplinae instituta est. Alioquin contra claves aeclesiae disputaretur, de quibus dictum est: 'Quae solveritis in terra, erunt in celo soluta'.