Latin
10.pr.77 to 10.pr.87
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.77-87
Not analysed yet
Ipsi etiam canones aliquando huiusmodi damnatis pristinum ordinem concedunt, ut in Niceno concilio Novatianis et in Affricano Donatistis; quod sancti patres non facerent, si cum Novatianis de indulgentia lapsorum penitus desperarent. Beatus quoque Calistus papa et martir omnibus episcopis scribens: Errant, inquit, qui putant sacerdotes post lapsum non posse restitui, si condignam egerint penitentiam. Item beatus Gregorius papa primus scribens ad Secundinum servum Dei inclusum, lapsos in ordinem restitui posse asseruit; quos tamen alibi in Regesto suo iuxta canonicum rigorem, ne restituerentur, prohibuit. In epistola enim ad Constantium Mediolanensem episcopum: Si lapsis, inquit, ad suum ordinem revertendi licentia conceditur, rigor procul dubio canonicae frangitur disciplinae. Et post pauca: Illud igitur pre omnibus studete, ut lapsos in sacrum ordinem nullius vobis supplicatio aliquo modo revocare persuadeat. Videsne igitur singularem sanctorum patrum diligentiam, qui et restitutionem lapsorum aeclesiasticae potestati adiacere dixerunt et tamen lapsis eam concedere noluerunt: scilicet, ut rigor disciplinae generaliter ubique timeretur, nec tamen illicitum iudicaretur, sicubi aeclesiasticae utilitati in restitutione lapsi alicuius consuleretur. Nec in hoc utique illos sibi ipsis contrarios reputare debemus, si aliquando lapsos in ordinem restituerunt, quos tamen alibi, ne restituerentur, prohibuerunt. Nam utrimque unam et eandem intentionem habuisse non dubitantur, videlicet, ut aeclesiasticae utilitati summopere providerent, sive canonum rigorem observarent, sive pro qualitate temporis eum ad tempus temperarent. Semper enim mala prohibere et bona instituere potissimum studuere, quod procul dubio efficere non possent, si non pro diversitate temporum, nunc mitius, nunc severius incedere studuissent. Sic enim Niceni patres cum Novatianis, Affricani cum Donatistis mitius agendum, ut predictum est, censuerunt, ut ab errore eos vel sic revocarent. Item beatus Gelasius papa in quibusdam laicis rigorem canonum mitigavit, quibus pro aeclesiastica necessitate, ut infra annum pervenirent ad presbyterium, concessit, sicque tempori se ex debito officii sui necessario condescendisse asseruit.