Latin
14.12 to 14.17
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 14.12-17
Not analysed yet
Hi etiam non solum aecclesiastico, sed et proprio eorum iudicio condempnati ab aecclesia discesserunt et in perpetuam eorum confusionem proprii nominis heresim condiderunt, quos tamen conversos sancti patres cum ordine susceperunt, non utique iterum ordinaverunt. Est ergo satis rationabile, ut et nos illum modum in receptione Wibertistarum teneamus, quem sanctos patres in eorum similibus tenuisse et tenendum prescripsisse legimus. Sic etiam et Affricanum concilium, cui legatio sedis apostolicae et beatus Augustinus interfuit, clericos Donatistarum cum ordine recipiendos, non iterum ordinandos prescribit, quod in XXXV° capitulo ita decernit: Placuit, ut ex ipsis Donatistis quicumque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscuiusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat aecclesiam, si hoc paci catholicae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur ,sicut prioribus eiusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est; quod multarum et pene omnium Affricanarum aecclesiarum exempla testantur. Sanctus Augustinus de eisdem Donatistis scribens ad Bonefacium: Sint, inquit, in aecclesia clerici, sint episcopi utiliter, qui contra illam fuerunt hostiliter. Beatus quoque Innocencius papa, quamvis ordinationem hereticorum dampnationem potius quam consecrationem esse iudicaverit, sententiam tamen Niceni concilii de receptione Novatianorum in decretis suis venerabiliter suscepit, non reordinavit: quem tamen ipse ab excommunicatis et in excommunicatione ordinatum declaravit, cuius ordinationem nec consecrationem dicendam esse asseruit, ita protestatus est: Quam rem, inquit, nullo modo possumus dicere consecrationem, quia ab excommunicatis celebrata est. Hunc tamen ipse conversum et per penitentiam purgatum cum ordine recepit, non reordinavit ,ne illi suae sententiae quoquo modo adversaretur, in qua reordinationem penitus ut rebaptizationem proscripsisse videtur, videlicet quam scribit ad Iohannem archiepiscopum Ravennatem: Sicut, inquit, semel baptizatus iterum baptizari non debet, ita consecratus semel in eodem ordine non valet iterum consecrari.