Latin
14.18 to 14.25
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 14.18-25
Not analysed yet
Eamdem quoque sententiam de cavenda reconsecratione sanctus Innocentius papa Naisitano episcopo scribens tenuisse non dubitatur; qui eidem episcopo clericos summopere suos reconciliari studuit, quos zelo iusticiae ductos pro quodam reconsecrato in aecclesia retento rationabiliter doluisse cognovit. Item Affricanum concilium apostolica auctoritate congregatum et confirmatum, cui beatus Augustinus interfuit et subscripsit, capitulo XV. firmissime constituit, ut reordinationes equę ut rebaptizationes penitus fieri non liceat. Item canones apostolorum: Si quis episcopus, presbyter vel diaconus secundam manus inpositionem acceperit ab aliquo, deponatur et ipse et ordinator eius. Nec hoc temere dixerim, quod nusquam in autenticis statutis aliquos ex heresi conversos esse legimus ordinandos, nisi Paulianistas et alios huiusmodi, qui non more catholicorum invocationem sanctae Trinitatis faciunt, qui etiam iterum baptizandi sunt, cum ad nos veniunt. Sunt tamen quidam simplices nimiumque zelotes, qui quoslibet in excommunicatione ordinatos, si resipuerint, non cum ordine recipiendos, sed omnino reordinandos esse putant: et hoc ideo, quia sacramenta in excommunicatione usurpata penitus exsufflare non dubitant. Sed nos magis beato Anastasio presuli apostolico credere debemus ,qui ad Anastasium imperatorem scribens sacramenta aecclesiae tam in ordinatoribus quam in ordinatis rata esse comprobavit, quae Acatius patriarcha Constantinopolitanus ,licet a Felice papa dampnatus, in excommunicatione administravit. Scribit enim ita ad eundem imperatorem: Secundum, inquit, aecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, quos vel baptizavit Acatius vel quos sacerdotes vel levitas secundum canones ordinavit, ulla eos ex nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum, quod procul fit ab aecclesia, sive ab adultero sive a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum, quia vox illa, quae per columbam sonuit, omnem maculam humanae pollutionis excludit ,qua declaratur et dicitur: 'Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto et igni'.