Latin
14.78 to 14.89
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 14.78-89
Not analysed yet
Adhuc fortasse et hoc obicitur, quod sancti patres parvulos in heresi baptizatos per manus inpositionem in catholicam recipiendos fore non dicerent, si penitus illos inculpabiles esse iudicarent. Sic ergo beatus Gregorius papa primus parvulos ab Arrianis baptizatos reconciliari precepit, sicut Affricanum concilium a Donatistis baptizatos reconciliari debere notavit. Nec nos utique his contradicimus, immo libentissime adquiescimus: videlicet ut parvuli apud hereticos baptizati per manus inpositionem recipiantur, si tamen tandiu vixerint, ut ad reconciliationem pervenire possint. Si autem mors illos in ipsa infantia preoccupaverit, mirum est, si necessitas mortis eos de culpa ignorantiae non poterit excusare, quae et maiores natu de culpa industriae excusare consuevit, sicut beatus Augustinus supra demonstravit. Sic multi sepissime de multis observationibus pro necessitate mortis excusantur, quos tamen, si supervixerint, aecclesiastico more merito persolvere iubentur. Sic quippe poenitentes ante peractam poenitentiam pro periculo mortis sepenumero communioni sociantur, qui tamen iuxta Nicenum concilium, si supervixerint, legitimo ordine poenitentiam peragere iubentur. Nec hoc utique sancti patres ita iussisse credendi sunt, quasi penitus de salute poenitentium desperarent, etiamsi ante peractam poenitentiam communione donati obirent. Nam iuxta sanctum Leonem papam: Divinae pietati mensuram ponere nec possumus nec debemus; cum et latro in cruce poenituerit et de cruce statim ad paradisum transierit. Scriptum est enim: In quacunque die peccator conversus ingemuerit, salvus erit. Sic ergo nec nos de parvulis in heresi baptizatis desperare debemus, si mors eos preoccupaverit, antequam ad legitimam manus inpositionis reconciliationem pervenerint: quam tamen nullus in heresi baptizatus negligere debebit, si necessitas mortis non inpedierit. Haec ergo ego vester cliens vestrae paternitati libentissime obediens breviter et fideliter notare festinavi, quae nobis in futura synodo necessaria non dubitavi. Deus autem pacis et solatii iter vestrum in sua prosperitate disponat vestramque beatitudinem semper incolumem nobis cito reducere dignetur, Domine pater amantissime!