Latin
15.1 to 15.11
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 15.1-11
Not analysed yet
Omnia decreta sanctorum Romanorum pontificum omni reverentia sunt recipienda, quorum auctoritas etiam ipsa generalia concilia canonizavit, quae beatus Gregorius in synodica sua et euangeliis comparat, et omnes ab eis dissentientes anathematizat. Sanctus quoque Adrianus papa et reges anathematizat, qui sedis apostolicae decreta violare non formidant. Ipsa vero decreta sobrium lectorem et circumspectissimum intellectorem requirunt, qui patienter ferre sciat, etiamsi non omnia in primo aditu pleniter intelligat. Nam multa in eis diversa reperiuntur, quae veritati nequaquam repugnantia deputanda sunt, si competenter intelligantur. Sed ad hoc dinoscendum non solum excerptiones decretorum sufficere possunt, immo integrae eorum considerationes studiosis vix satis sufficiunt, ut consideratis eorum originalibus causis a quolibet pleniter dinoscatur, quid eorum generaliter, quid dispensatorie tenendum esse videatur. Verbi gratia: In generalibus statutis coniugia consanguineorum apertissime prohibentur, quae tamen sanctus Gregorius papa neophitis Anglorum dispensatorie legitur concessisse; hoc enim ipse testatur scribens ad Felicem Messanensem episcopum videlicet, quod hoc non generaliter instituerit, sed tantum neophitis Anglorum, quousque ipsi in fide convaluerint. Est utique sedis apostolicae privilegium, ut iudex sit canonum sive decretorum et ipsa pro tempore nunc intendat, nunc remittat, sicuti ad presens ecclesiasticae utilitati magis competere videat. Sunt autem multa sanctorum patrum statutis falso ascripta, ut scriptum Widonis musici de symoniacis, et illud sub nomine sancti Gregorii, quod coniugium duarum sororum cum duobus fratribus prohibere videtur, quod ipse Gregorius scribens Augustino licitum esse testatur. Sic quoque et illud capitulum, quod mulieri pre infirmitate coitum sustinere non valenti aliam permittit superinduci, quidam falso eidem Gregorio ascribunt. Hoc itaque intelligere volunt, ut mulier illa, quae primum viro mixta fuerit, sed postea, cum pre infirmitate misceri non potuerit, vir aliam non illicite superinduxerit . Sed iste sensus euangelio adversatur, in quo hoc indubitanter pro adulterio dampnandum esse iudicatur.