Latin
15.12 to 15.23
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 15.12-23
Not analysed yet
Unde beato Gregorio incongrue ascribitur et ab aecclesiasticis viris merito respuitur. Quidam tamen aliter de illa muliere volunt intelligere, videlicet, ut viro numquam pre infirmitate misceri potuerit, cui ille aliam superinduxerit. Quodsi circumstantia lectionis hunc intellectum admittit, et nobis placere debebit, quia in hoc euangelio nec repugnabitur, nec indigne cuilibet apostolico ascribitur. Invenitur autem idem capitulum sancto Bonefatio Maguntiensi episcopo ab apostolica sede transmissum ,quem sanctus Gregorius plus quam centum annis precessisse legitur. Unde eidem capitulo non facile credendum, et hoc minime, quod euangelio deputetur adversum. Illa vero sententia beati Innocentii papae, quae lapsam sanctimonialem ad poenitentiam non admittendam esse dicit, quamdiu corruptor eius vixerit, nequaquam ita intelligenda videtur, eo quod virginitas eidem recuperanda desperetur. Si enim beatus Innocentius hoc ita intelligi voluisset, nequaquam ei poenitentiam post obitum corruptoris concederet, cum illam non magis postea quam pridem gradum virginitatis recuperare posse constaret. Est autem haec sententia eo modo intelligenda, quo et aliae huiusmodi sententiae, quae terrorem peccantibus videntur intentare. Nam etiam multo severiores inveniuntur, quae poenitentiam non ad tempus tantum, sed penitus proscribere videntur: ut illa beati Siricii papae de his, qui post peractam poenitentiam iterum criminaliter peccavere; scribens enim ad Ymerium Tarraconensem episcopum indubitanter affirmat, quod ipsi deinceps suffugium poenitendi non habeant. Sic utique beatus Ambrosius in libro suo contra Novatianos testatur, quod sic una debeat esse poenitentia sicut unum est baptisma. Item beatus Augustinus scribens itidem ad Macedonium dicit, quod semel tantum in aecclesia locus poenitendi concedatur. Haec autem sancti patres non desperatione veniae, sed rigore disciplinae non dubitantur instituisse, non ut homines a poenitentia, sed a peccato deterrerent, ut nec minus, sed humilius post lapsum poeniterent, qui se et ipsis poenitentibus inferiores reputari viderent.