Latin
15.34 to 15.44
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 15.34-44
Not analysed yet
Item sancti patres in concilio Agatensi capitulo XVII. : Iuvenibus, inquiunt ,poenitentia non est facile committenda. Quid ergo mirum, si beatus Innocentius etiam hanc quoque causam adtendit, cum virginem a proposito lapsam non debere admitti ad poenitentiam dixerit? precipue cum addat: Quamdiu corruptor eius vivit. Nam eo tempore maxime eius fragilitati cavendum fuit eo vivente, cum quo peccavit. Est enim usitatissimum, ut homines facillime ad eos redeant, cum quibus ante peccaverant ,multoque pronior est humana fragilitas ad usitatum volutabrum redire, quam aliquod novum scelus in primis presumere. Non ergo mirum, si sanctus Innocentius huiusmodi lapsam usque ad obitum corruptoris a poenitentia suspendit, ne in ipsa poenitentia aliquid committeret, unde iuxta Ambrosium et fructum poenitentiae perderet et deinceps iuxta antiquum morem poenitendi locum non obtineret. Apud modernos tamen locus poenitentiae quibuslibet lapsis non negatur, quia adeo usquequaque humana pravitas invaluit et iugum antiquae disciplinae abiecit, ut sancta aecclesia iam multum gauderet, si aliquo modo resipiscere vellent. Novit enim Dei misericordiam ad indulgendum promptissimam, nec multum distare apud Deum, qua severitate vel lenitate iuxta diversitatem temporum peccata puniantur, si tantum peccator ex toto corde convertatur. De virgine autem sacra a proposito lapsa, quae in gradum virginitatis non putatur revocanda, non est nimis contendendum, ne ipsa hac contentione contra beatum Ieronimum venire videamur, qui dicit Deum virginem non posse post lapsum reparare. Nam scripta sancti Ieronimi a beato Gelasio in Romana synodo ex apostolica auctoritate adeo canonizata sunt, ut quicumque illis pertinaciter contradicere conatur, etiam apostolicae auctoritati contraire non dubitetur. Sunt ergo a nobis eius venerabiliter scripta recipienda nec ab aliquo temere iudicanda. Quod autem ipse Deum virginem reparare post lapsum non posse dixit, non magis mirandum, quam multa alia, quae Deus libere legitur et creditur non posse, ut illud in epistola Iohannis: Deus fidelis est, seipsum negare non potest.