Latin
15.45 to 15.55
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 15.45-55
Not analysed yet
Hinc inquit apostolus: In Deo non est: est et non, sed in illo est: est. Dicitur etiam libere malum non posse facere, non posse mutari, non posse falli, non posse mori. Unde Augustinus in libro V. de civitate Dei: Sic enim hoc dicitur, ut potius, si posset, minoris utique potestatis esset. Recte itaque omnipotens dicitur, qui tamen mori fallique non potest; dicitur etiam omnipotens, faciendo quod vult, non patiendo, quod non vult; quod si ei accideret, nequaquam omnipotens esset. Unde preterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Sic utique nec rationalis creaturae potestas in eterna vita minuitur, sed augetur, cum penitus plurima ibi non posset, quae tamen in hac vita degens evidentissime potuit. Potuit enim esurire, sitire, corrumpi, fallere, falli, et alia huiusmodi sexcenta; quae tamen in aeterna vita nullo modo poterit, et ob hoc etiam ibi indubitanter potentior erit. Nam talia hominem posse non est auctio potestatis, sed certissimae indicium infirmitatis. Verba autem illa sancti Ieronimi, quod non possit Deus virginem post ruinam resuscitare ,ipsemet ibidem exposuit, cum subiunxit: Valet quidem liberare de poena, sed non valet corruptam coronare; quia iustus iudęx est, cuius dispositio mutari non potest. Hanc quoque sententiam de amissa virginitate sancti martires Nereus et Achilleus a beato Petro edocti leguntur habuisse, et cum ipsa ad servandam virginitatem sanctam Domitillam Domitiani imperatoris neptem incitasse; dixerunt enim illi: Virgo, si virginitatem perdiderit, huius reatum per poenitentiam evadere potest, ipsam vero virginitatem adipisci nequaquam valet; omnis namque sanctitas quolibet modo amissa per poenitentiam recuperari potest; sola vero virginitas, si semel perierit, ad pristinae integritatis stabilitatem pertingere non valebit. Sic ergo et nobis tutum est, ut sententiam sancti Ieronimi interpretemur, ne si quid indignum de illo interpretari conemur, non tam eius auctoritatem, quam nostram tarditatem infamare iudicemur.