Latin
Libellus XVI. de Libro Mittendo.
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 16
Not analysed yet
Domno ac venerabili A. utinam cum Martha de pluribus sollicito, cum tamen unum esset necessarium, B. non tam pluribus quam uni intentus. Frater noster Manegoldus a vobis retulit vos non potuisse librum habere, quem nobis ad presens mandaretis, in quo aliqua invenirentur, que pro parte vestra agere viderentur, quem et nos libentissime videremus, consequeremur, precipue cum beati Augustini opus esse dicatur. Sed satis admirari non possumus, cur nec nomen nec titulum eiusdem libri nobis indicare voluistis. Nam nos eum in nostris partibus facillime adquireremus. Debuistis utique titulum libri nobis mandare et rationes eiusdem libri, quae pro vobis agere viderentur, breviter insinuare. Et nos certe autenticis rationibus libentissime adquiesceremus. Quapropter iterum atque iterum obnixe vos rogamus, ut vel modo illum librum, defensorem vestrum, nobis mittere velitis vel, si hoc impossibile videatur, saltim nomen illius et titulum, in quo vestrae parti assentiat, nobis mandare vos non pigeat. Scire autem vos volumus, nondum nos aliquid autenticum invenisse vel deinceps inventuros nos sperare, quod alicui ęternam salutem promittat, qui contra statuta sanctorum patrum et ipsorum apostolorum in salutatione, in osculo, in oratione, in mensa excommunicatis communicare non cessat. Quomodo enim illi ęterna salus promitteretur, quem ipsi apostoli iuxta attestationem sancti Kalisti pape sub excommunicatione damnaverunt, quorum sententiam subsequentes sancti patres et apostolici viri in decretis suis et catholici episcopi in conciliis suis super communicatorem excommunicatorum identidem firmaverunt? Beatus etiam Augustinus in concilio CCXIIII episcoporum sub excommunicatione damnavit qui vel in oratione excommunicato communicasset . Incredibile ergo videtur hunc virum contra hanc sententiam alicubi sensisse et catholicis communionem excommunicatorum non illicitam asseruisse. Nec hoc utique dicimus, quasi vestre inventioni preiudicemus, immo rogamus, ut nos vestri inventi participes habeatis, sicque consideratis partibus, quod melius esse videatur, utrinque teneamus ,vel modo igitur nostrae peticioni satisfaciatis, vestramque sententiam nobis de his Omnibus remandare velitis.