Latin
17.1 to 17.14
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 17.1-14
Not analysed yet
Sentenciam excommunicacionis, quam dominus noster Gregorius papa VII. apostolica auctoritate promulgavit, nonnulli sacrilega temeritate quasi irritam iudicare presumunt seque in hoc iuxta attestacionem sanctorum patrum apostolicae auctoritatis reos perniciosissime efficiunt. Sed in hac eorum presumpcione nec ipsi peccarent, nec alios peccare facerent, si cuiuslibet prelati in ecclesia privilegium, non dico Romani pontificis primatum, fideliter adtenderent. Est enim generale privilegium huiusmodi prelatorum iuxta institucionem sanctorum patrum, ut subditos iudicent, nec subditi eorum iudiciis temere resultent, quibus absque omni contradictione secundum canones obedire debent. Scriptum est enim: Non est discipulus super magistrum et: qui potestati resistit, Dei ordinacioni resistit. Et si hoc apostolus de seculari potestate dixit, quid nos sub ecclesiastica potestate degentes agere debemus, ubi inobediencia pro ariolacione et idolatria reputatur? Si ergo inobediens ecclesiasticae potestati, scilicet divinae ordinacioni ,pro idolatro merito deputatur, quid de illo censendum est, qui eandem potestatem penitus abrogare conatur? Videat autem quilibet prelatus, quam sibi reverenciam a subditis exigat, nec eam Romano pontifici denegare velit, a quo omnis ecclesiastica potestas procedit. Numquid enim suam potestatem statim irritam fore iudicabit, si quidam tantum ex subiectis eius ita iudicaverint? Numquid statim suam prelacionem ipse denegabit, si quidam ex suis ovibus eum pro prelato habere noluerint? Numquid suam canonicam excommunicacionem in subditos irritam arbitrabitur, si quidam tantum eorundem subditorum hoc asserere conantur, qui tamen eotenus ei ut legitimo pastori obedierunt et sententias eius in alios ratas esse censuerunt? Numquid sentenciam suam iudicio subditorum retractari, nedum penitus annullari umquam pacietur? Non plane! Ergo reverenciam, quam ipse a subditis suis sibi exigat, etiam ipse prelato suo iuxta statuta sanctorum patrum dependat, et precipue episcopo sedis apostolicae. Huius utique sententiam sancti patres nusquam retractari nedum annulari ab aliquo permiserunt.