Latin
2.2.113 to 2.2.119
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.2.113-119
Not analysed yet
Unde Gregorius in epistola Sabiniano diacono legata: Paracior sum, inquit, mori, quam beati Petri aeclesiam meis diebus degenerari. Item ad Constantinam augustam: Si peccata Gregorii tanta sunt, ut pati talia debeat, Petri apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati ista mereatur. Item: quem sedis ordinisque dignitas erexit, sui se consideracione repressit. Scribens episcopis Eulogio et Anastasio Antioceno dicit: Cum predicator egregius dicat: 'Quamdiu quidem sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo ',qui rursus alias dixit: facti sumus parvuli in medio vestri', exemplum procul dubio nobis se sequentibus ostendit, ut et humilitatem teneamus in mente, et tamen ordinis nostri dignitatem servemus in honore, quatenus in nobis nec humilitas timida, nec erectio sit superba. Sententiae quidem, qua ipsi eius maculant promocionem,. arbitror eum haec respondere :se a Romanis electum id culminis conscendisse coactum indignumque, et rationis esse alienum, ut aecclesiarum mater sedes Romana privetur suae electionis arbitrio :per quam aliae sedes id obtinent, ut non sint episcopi, qui non a suae sedis clero et populo, non propter generis nobilitatem, sed vitae sanctitatem, non divites in rebus, sed sancti in moribus sunt electi. Defendit etiam forsitan se ex decretis predecessorum suorum Nicolai, Stephani et aliorum, qui hoc firmaverunt sub anathemate, ne quis negaret electionis privilegia sedi Romanae, illis econtra affirmantibus, non licere electioni, ut ad hoc rapiat electum, quod ipse sibi fecerat illicitum. Et hinc Sunamita aeclesia quasi in collisione duorum lapidum contrita, nobis, qui in spem filiorum in hac ingemiscimus valle lacrimarum, supplicandum est fonti misericordiarum, ut fermentum illud, quod, sicut Gregorius dicit, tribus farinae satis totius humani generis massam in unitatem conspersit, nunc totius aeclesiae corpus in illius formam panis, qui de caelo descendit, redigat, ut vinea Christi mundata vulpeculis, quae eam moliuntur, purgata sarmentis, quae igni debentur, vernet, floreat per concordiam unitatis verae viti in odorem suavitatis.