Latin
2.2.120 to 2.2.130
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.2.120-130
Not analysed yet
Audituris, qui nunc apostolico contradicunt, episcopis illud Gregorii ad Felicem episcopum dicentis: Qualiter obedientia vel reverentia sit prepositis exhibenda, ex tuis quoque subiectis ipse non ambigis. In qua re valde est utile, si id, quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente humilitas laudanda servaverit, et illud Leonis: Qui ergo seit se quibusdam prepositum, non moleste ferat, aliquem sibi esse prelatum; sed obedientiam, quam exigit, etiam ipse dependat. Econtra domno apostolico viscera doctoris gentium in subiectos accepturo dicentis: Tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum euangelium Dei, sed etiam animas nostras; quoniam karissimi nobis facti estis. In hac apostolici sive, ut ille putat, reprehensione ,sive, ut illi, necessaria consideratione ego tuus, licet interiori caream racionali, volens tamen funem apostolicum pocius sequi quam trahere, sedem Romanam veneror ut tribunal Christi, eius pontificem ut sacrarium Spiritus almi, eius amplectens decreta, ut caelestis curiae edicta. Inquiris preterea a me, ut tui rursus verba ponam, quid ego sentiam de confectione sacramentorum a simoniacis seu a quibuslibet excommunicatis usurpatorum, quippe si careant veritate. Stultus igitur non stulte obędio: dicam quod sentio. Simoniacus est, qui temporalis lucri gratia ecclesiasticos honores qualitercumque vel emit vel vendit. Horum alii, licet ordinati, carent tamen aecclesiastico honore, quem a nullo acceperant. Alii regulariter ordinati, licet postmodum simoniaci facti, habent tamen adhuc ordines, quos publicata sua heresi nondum amiserant. Inordinatos autem dicimus ,qui ordinati sunt a symoniaco, qui nihil eis potuit dare: vel qui per pecuniam aut interventum secularis gratiae ordinati sunt a non simoniaco, a quo nihil per emptionem poterant accipere. Ordinatos autem et tamen simoniacos appellamus; qui post acceptos, a quibus et ut debuerant, ordines, aeclesias vel alia, quae symoniaca suasit heresis, emerant vel vendiderant.