Latin
2.2.20 to 2.2.29
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.2.20-29
Not analysed yet
Ipsam autem presentationem idem? demonstrat concilium, videlicet ut aut ipse accusatus ad causam suam dicendam die statuta literis evocatus occurrat, aut aliquas veras necessitatis causas probet, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit. Et adtendendum ,quia dicit: 'non potuisse'; nec dicit: 'non' voluisse', similiter et de accusatore ,si ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, certe sive accusator sive accusatus occurrere voluit, et non valuit, Carthaginensis concilii decretis absolutus erit. Consentit et Affricana synodus dicens: Si infra annum causam suam purgare contempserit; nota verba, non dicit: 'non voluerit', sed: 'contempserit'. Unde Augustinus in libro de poenitencia: Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibicio nondum sit mortalis, sed medicinalis nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive seculari sive aeclesiastico iudicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et iudex? Ideo, inquid sanctus Gelasius, vocatur ad iudicium certe quaecumque persona, ut aut fateatur obiecta, aut convincatur obiectis. Et Antioceni canones : In conciliis, inquiunt, assint omnes qui se lesos existimant, et synodi experiantur examen. Sed tu dicis duos esse iudiciarios ordines, unum de dubiis licet veris, qui et indigeat induciis, scilicet ut accusatus consulendo sibi provideat, qualiter de obiectis commode respondeat: alterum de manifestis, cui induciae minime sint concedendae, quia non necessariae: et posteriori hoc ordine papam in contumaces episcopos apostolica usum potestate. Recipimus, domine, quod asseris, si coniunctionem hanc, quae est 'tantum' non addideris. Sunt quidem duo iudiciarii ordines, ut duo precepta, ut duo peccandi genera, unum scilicet in Deum, alterum in homines: ut duo adventus Domini, unus occultus, alter manifestus, unus de quo scriptum est: Descendet sicut pluvia in vellus; alter de quo scriptum est: Deus manifeste veniet.