Latin
2.2.30 to 2.2.36
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.2.30-36
Not analysed yet
De priori igitur iudiciario ordine dicit apostolus: Si quis frater nominatur fornicator et cetera, eam nominacionem intellegi volens, ut dicit Augustinus in libro de poenitentia, quae fit in quemquam cum sententia ordine iudiciario. Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed pocius ex lege Dei secundum ordinem aeclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Hunc autem ordinem qualiter procedere et tractari oporteat, describit beatus Gregorius in commonitorio ad Iohannem defensorem euntem in Hispanias decernens et catholicum statuens, ut considerata causarum qualitate alii sint accusatores, alii testes, et ut presente accusato sub iureiurando dicatur testimonium scriptis alligatum, et accusatus respondendi et defendendi se locum habeat, et examinacio personarum accusantium ac testificantium regulariter fiat. Hunc etiam iudiciarii ordinis modum Dominus innuit, cum in resuscitacione puellae in domo iacentis mortuae, ac si in revelacione causae non omnibus notae, quosdam discipulorum suorum testes scilicet, et patrem et matrem puellae secum adhibuit. Qualiter autem sit determinanda huiusmodi coniecturalis controversia, describit Leo ad Rusticum Narbonensem episcopum: Quia sacerdotum Domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus in rebus incognitis in cuiusquam partis preiudicium diffinire, priusquam universa, quae gesta sunt, veraciter audiamus. Et item alibiegregie dicitur: Non iustum mediatorem, qui in incertis sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet. Quid vero sit faciendum, si accusatus post canonicas inducias nec ipse venerit, nec impedimenti necessitates probaverit, prescribit sanctus Gregorius in predicto commonitorio dicens: Quoniam quidam aut apud locorum defensores ,aut apud clarissimos provinciarum iudices, aut etiam, ut assolet, hic apud clarissimum magistrum census ingredientes, et querentes tamquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter iniusticiam sustinenles damni facti, testes volunt producere, ne postea obiciatur eis, quia per unam partem gesta confecta sunt) oportet et illum? in ipsa civitate constitutum, ubi testimonia dantur, admoneri cum iudice et defensore advenire et audire testes.