Latin
2.3.109 to 2.3.118
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.3.109-118
Not analysed yet
Singulis autem obiectionibus sive, ut verius dicam, reprehensionibus conspiratorum respondere non necessarium estimamus, quibus culpam suam nullatenus expurgaverant ,sed perversa interpretacione scripturarum Romano pontifici derogando crimen suum duplicaverant. Nam periurium, quod eum fecisse confingunt, etiamsi eorum subditus esset, oportuisset tamen, ut eum non confessum prius fecisse convincerent, quam illud in eo tam tyrannice vindicassent. Quodsi, ut fingunt, iurasset, ut per consensum Heinrici regis Romanus pontifex eligendus esset, numquam tamen, quod et vos caute previdistis, obviando Romanae eleccionis privilegio se anathematizare deberet, precipue cum canones dicant: Diffinicio incauta laudabiliter est solvenda, nec prevaricacio est, sed temeritatis emendacio. Amplius: Si quis anachoreta vel inclusus, qui solitariam vitam Deo firmissime promiserunt, ad episcopalem gradum expetuntur, numquid promissionem suam, licet cautissime factam, magis quam aecclesiae causam attendere debebunt? Non plane; quod et nostri conspiratores non inviti concedunt, quorum quidam ad episcopatum etiam monachili habitu penitus abiecto convolarunt. Ergo si et cautissima promissio pro causa aecclesiae laudabiliter solvitur, quanto magis incauta, quae etiam sub anathemate impleri prohibetur? Nec hoc utique dicimus, quasi domnum apostolicum ita umquam iurasse credamus, sed ideo maxime, ut, etiamsi fecisset quod non fecit, non ob hoc tamen ita proscribendum esse probaremus. Sententiae autem sanctorum patrum, quas enumerant de compescenda prelatorum superbia, sive de dampnatione temeraria, ipsos maxime percellunt, qui non modo in subditos, sed in prelatum suum nova presumptione superbierant; quem ab apostolica sede, ut servum suum, descendere singulari contumacia preceperant. Sed haec hactenus. Omnipotenti Deo condignas grates recompensare nequimus, cuius gratia nobis concessit, ut in hoc periculoso tempore, in quo omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi, adulterantes verbum Domini, vos saltem habeamus, cui veritas audita nares non contrahat: immo cui preconium veritatis quanto liberius, tanto dulcius sapiat.