Latin
2.3.96 to 2.3.108
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.3.96-108
Not analysed yet
Frustra quoque proclamant secum agendum fore eo iudicandi ordine, ubi manifestum factum crimen esse dubitatur. Nam, ut nobis videtur, de nullo facto, an crimen sit, est dubitandum, quod diffinitis sanctorum patrum sententiis generaliter pro crimine dampnatum manifestatur. Si enim ea quae illi generaliter et synodaliter prohibuere ,an culpae sint, dubitaverimus, nichilominus de eorum statutis, an iusta sint, dubitare videbimur. Quod beatus Leo papa Leoni augusto scribens penitus prohibuit. Quae patefacta sunt, inquit, querere, quae perfecta sunt retractare, quae sunt diffinita convellere: quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? Idem in sequentibus: De rebus, inquit, apud Niceam et apud Calcedonam, sicut Deo placuit, diffinitis nullum audemus inire tractatum, tamquam dubia vel infirma sint, quae tanta per Spiritum sanctum fixit auctoritas. Idem ad Martianum augustum: Si quid usquam, inquid, aliter, quam sancti patres statuere, presumitur, sine cunctacione cassabitur. Ergo illi nostri conspiratores manifestum factum suum, an crimen esset, incassum discuti voluerunt, quod et ipsi a diffinitis sanctorum patrum sententiis pro crimine dampnatum indubitanter noverunt. Unde non, ut dubiis criminibus obligati, per inducias erant expectandi ,immo ut contumaces et apertissimi canonum coutemptores absque dilatione erant dampnandi. De quibus divina scriptura apertissime sanxit, ut Carthaginense concilium kapitulo V. constituit: Non est differenda sententia, sed pocius exequenda. Unde et sanctus Gregorius Mariniano abbati scribens testatur, dicens: Si ea, de quibus Deus vehementer offenditur, insequi vel ulcisci differimus, ad irascendum utique Divinitatis patientiam provocamus. Item piae memoriae Damasus papa, scribens ad Stephanum archiepiscopum Mauritaniae et reliquos episcopos Affricae: Qui potest, inquid ,obviare et perturbare perversos, et non facit, nichil aliud est, quam eorum favere impietati. Tres modos anathematismi, quos Triburiense concilium nobis prescribit, non tam generales affirmare presumimus, ut nullum absque synodica vocacione dampnandum fore contra sedis apostolicae privilegium asseramus; satiusque nobis, si et vobis, ita videtur, ut idem concilium pocius aliquem modum anathematis dicatur pretermisisse, quam apostolicae sedis privilegio preiudicasse.