Latin
3.2.248 to 3.2.259
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.248-259
Not analysed yet
Aut enim nusquam de ordinatione presbyterorum dixit, aut sub nomine episcoporum eos descripsit, sed incongruum esset, ut pretermisso magistro ministrum eius describeret, cum tamen magister aecclesiasticis dispositionibus magis esset necessarius. Preterea cum apostolus Tito precipiat, ut per civitates presbyteros ordinet, statim eum de ordinatione eorum informans subinfert: Oportet episcopum sine crimine esse. Idem Timotheo scribit: Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii, cui in sequentibus statim dicit: Nemini cito manum inposueris, quod proprie episcoporum est. Ergo eundem episcopum dicit quem et presbyterum nominavit. Sic beatus Ieronimus et sanctus pater Ambrosius predictas apostoli sententias fideliter exponentes testantur apud antiquos idem fuisse episcopum et presbyterum, ut nomen unum esset officii, aliud aetatis. Postea autem, ut Ieronimus asserit, cum unusquisque eos quos baptizaverit, suos esse putaret, non Christi, propter auferenda scismata in toto decretum est orbe, ut unus de presbyteris preponeretur ceteris, ad quem omnis cura aecclesiae pertineret. Post descriptionem autem episcopi et presbyteri caute apostolus subiungit de diaconibus ita decernens: Diaconos similiter scilicet oportet pudicos esse et reliqua. Ac si diceret: 'Quod de episcopis et presbyteris decrevi, hoc idem et de diaconibus me sciatis decrevisse.' Satis ergo evidenter patet, ut estimo, apostolum in superioribus suis diffinitionibus etiam presbyteros cum episcopis et diaconibus comprehendisse ,unde et merito quilibet eorum a sacris officiis dimoventur, quicumque ex illis in se apostolicam informationem corrupisse probantur. Nempe apostolus testatur episcopos et presbyteros et diaconos oportere turpis lucri cupidos non esse. Omnis autem symoniacus turpissimi et nefandissimi lucri indubitanter est cupidus. Ergo inter sacros ordines nullatenus est computandus scilicet iam dudum per apostolicam sententiam penitus ab eisdem segregatus. Notandum autem, si neophitus inter sacros ordines non recipitur, qui tamen inter laicos posse salvari creditur, quanto magis inde sunt segregandi cupidi sive avari, qui sunt idolorum servi, qui iuxta apostolum nullatenus habent hereditatem in Christo vel regno Dei.