Latin
3.2.260 to 3.2.272
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.260-272
Not analysed yet
Item apostolus precipit in superioribus ,ut episcopi, presbyteri et diaconi sint pudici et continentes. Nec mirum, cum et laicos ad continentiam hortetur dicens: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum, utique continentes. Item: Reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Item: Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus aecclesiam. Unde Ieronimus: Si Christus, inquit, sancte, si caste, si absque ulla macula diligit aecclesiam, viri quoque in castitate uxores suas diligant, et sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae Deum ignorant. Quem honorem ita interpretatur Ieronimus: Si, inquit, abstinemus nos a coitu, honorem muliebri vasculo tribuimus; si non abstinemus, perspicuum est honori contrariam esse contumeliam. Preterea omnis populus filiorum Israel ad montem Synai accessurus et Dei eloquium de longinquo tantum auditurus triduo sanctificari et se continere ab uxoribus iubetur. Iure ergo apostolus sacrorum ministris incontinentiam interdixit, qui et saecularibus debent preminere in castitate, qui et ipsius Spiritus sancti locutorium effecti cotidie dominum pro populo debent interpellare. Quicumque ergo horum incontinens esse detegitur, ab ipso apostolo sacris ordinibus interesse prohibetur, cum per incontinentiam apostolicae institutioni se ipsum subtraxisse videatur. Nam quod apostolus dicit: unius uxoris virum, iuxta attestationem sanctorum patrum ante ordinationem tantum, non post ipsam est intelligendum. Unde sanctus Cyprianus in libro de XII abusionibus dicit, quod talis esse debeat episcopus, ut ante episcopatum unam tantum uxorem habuerit, non plures. Unde et sanctus Ieronimus in apollogetico ad Pammachium: Episcopi, presbyteri, diaconi aut virgines eligantur, aut vidui, vel certe post sacerdotium in aeternum pudici. Item beatus Zacharias vir apostolicus scribens ad sanctum Bonifacium Magontiacensem archiepiscopum ita decrevit: Cum, inquit, tua fraternitas in concilio Maguntino consederit cum Karlomanno excellentissimo viro, si quos repereris episcopos, presbyteros aut diaconos contra canones vel statuta patrum excessisse, id est in adulterio, vel si plures uxores habuerunt, vel etiam aliis capitulis, quibus canones obviasse reperit, tua sanctitas nulla ratione apostolica auctoritate permittat eos sacerdotio fungi, quia tales a suo tantum ore falso nominantur sacerdotes et deteriores saecularibus esse noscuntur, qui se neque a fornicationibus neque a nefariis matrimoniis abstinent.