Latin
3.2.343 to 3.2.355
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.343-355
Not analysed yet
Hic enim per amiciciarum speciem quae inimica sunt gerit, et ecclesiam dispergit ac vastat. Ubi ergo ipse princeps apostolorum tam districte prohibet, ne quis eis saltem loquatur, qui apostolicis institutis non obsecundare deprehendantur ,ibi etiam evidentissime vetat, ne populus missas vel reliqua huiusmodi officia ab eis recipiat. Mos enim populi Dei iuxta Augustinum pro lege tenendus comprobat nobis cum canonibus, ut populus, cuiuscumque sacerdotis missas audiat, eius etiam singulis salutationibus in missa respondeat. Quapropter populus huiusmodi prevaricatorum missas nullatenus recipiet, si ipsius principis apostolorum sententiam observare volet. XVIII. Sanctissimus papa Gregorius scribens ad reges Francorum de huiusmodi sacerdotibus canonum contemptoribus kap, CXXXV. testatur, quod regnum ex culpa talium sacerdotum pregravetur et post pauca subiungit: Maior, inquit, metuenda est locis illis calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur ,qui Dei magis in se iracundiam provocant, quam per semet ipsos populis placare debuerant. Iure igitur nostri temporis Gregorius populum huiusmodi presumptorum officia recipere prohibuit, quos sanctissimus eius equivocus et regnum culpa sua pregravare et Dei iracundiam in se magis provocare asseruit. Scriptum est enim: Qui averterit aurem suam, ne audiat legem, execrabilis erit oratio eius. Quo crimine omnes obligantur, quicumque canonicis sanctionibus obstinato animo refragantur . Unde et eorum officia merito populis interdicuntur, quorum orationes omnipotens Deus, non dico, non recipit, sed execrat. Sed iam ad ipsum vas electionis veniamus, qui et presenti statuto nostri apostolici consonare non dubitatur. Si is, inquit, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumite, videlicet qui nolunt iuxta aecclesiasticas sanctiones emendari, licet certis et publicis criminibus sint obligati. Item ad Thesalonicenses: Denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.