Latin
3.2.356 to 3.2.362
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.356-362
Not analysed yet
Et paulo post: Si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Cum quibus igitur apostolus fideles nec corporalem cibum sumere permittit, et a quorum consortio fideles discedere precipit, de eisdem apostolicae institutionis contemptoribus populo precepit noster apostolicus; ut eis saltem ad dominicam mensam non communicaret et eorum societati se saltim eo tempore subtraheret, cum illi contra fas et ius sacra misteria in perniciem suam usurparent. Iuxta apostolum enim quicumque dominicum panem vel calicem sumit indigne, corporis et sanguinis Domini reus erit et iudicium sibi manducat et bibit, quod omnes faciunt, qui fornicationem vel avariciam non solum exercere, sed etiam obstinato animo defendere presumunt, de quibus apostolus dicit: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt, qui etiam pro eisdem criminibus iuxta canonicas sanctiones damnati interdictum sibi officium temeraria usurpatione frequentant. Nempe ipsi, quos proprie vocamus penitentes, licet pro huiusmodi criminibus canonice disciplinae colla submittant, non tamen divinis sacramentis tam temere approximant. Unde iuxta sententiam beati Innocentii papae nec infirmos penitentes, ut reliquos egrotantes, sacro crismate ungui licet, quibus, inquit, penitentibus et reliqua denegantur sacramenta, ne sibi ipsis damnationem potius quam remissionem adquirant, si eadem tam indigni, nondum sane per penitentiam ad plenum purgati, percipiant. Si igitur penitentes etiam canonice pro criminibus suis satisfacientes divinis sacramentis iudicantur indigni, quanto magis illi, qui non penitere ,sed culpas suas iam dudum publicatas pertinaciter defendere conantur, qui et canonibus obstinato animo resistentes etiam Spiritum sanctum blasphemare probantur. Sic enim beatus Damasus papa in epistola ad sanctum Aurelium Cartaginensem archiepiscopum testatur: Violatores, inquit, canonum voluntarii graviter a sanctis patribus iudicantur et a sancto Spiritu, cuius instinctu ac dono dictati sunt, damnantur ,quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut prefixum est, aliquid aut proterve agunt aut loqui presumunt aut facere volentibus sponte consentiunt.